resanato, cum pallio et Archiepiscopi titulo ad propriam sedem rediisse; si enim titulum hunc iam durante caecitate Sebastiani gessisset, duo tunc in Hungaria fuissent a. 1007. Archiepiscopi, adeoque Anastasius semet Archiepiscopum Ungarorum simpliciter subscribere non potuisset.
Ergo iam vel ex his tota haec Hartvici narratio vacillat; penitus autem corruit, si recogitamus Astricum etiam a, 1012., ut suo loco videbimus, eundem titulum Archiepiscopi Ungarorum gessisse; quomodo ergo, si, ut Hartvicus, vult, Sebastianum lumine captum tres tantum annos supplevit, et a. 1007. et 1012. titulum hunc usurpare potuit, vel uno enim, vel altero ex his anno necessario Sebastianus eodem appellari debuisset. Haec ergo narratio Hartvici subsistere minime potest; quod ut aliunde etiam comprobemus, Hartvicum ipsum crisi subiiciamus.
Statim ac Stephanus sanctorum catalogo insertus est, legenda etiam illius conscripta fuit; et quidem statim ab initio duplex scripta esse videtur, legenda nempe minor, et alia maior. Prior integra est et maiore parum antiquior, scribit nempe, s. Stephani „vitam actusque, sicut fideli et veraci relatione tunc temporis viventum accepit”. Maior paulo est recentior, ambo tamen, cum de Ladislao velut defuncto mentionem iniiciant, regnante iam Colomanno Rege conscriptae sunt, nec auctori vitae minoris legenda maior innotuit. Vitae hae bodiedum supersunt in Codice s. Crucis in Austria intra annos 1181. et 1200. conscripto, in Codice Campililiensi, qui prioris apographum esse creditur, et in Codice Mellicensi sec. XV. Vitas has e Codice dicto Sancrucensi edidit Mancini[90], quin tamen duas se typis dedisse animadvertisset. Primus id observavit eruditissimus Endlieher noster, ac vitas has ex eodem Codice distinctim vulgavit[91].
E duabus his legendis tertiam Hartvicus compilavit, seu potius, ut verbis utamur cl. Wattenbach, quem in recensione hac sequimur, „in eo tantum operam suam collocavit, ut vitae maiori lacinias quasdam ex altera repetitas intersereret, adderetque miracula aliqua et imprimis locum celeberrimum de corona a Sylvestro II. regi missa, de qua nihil in vita minore et pauca tantum in maiore dicta surit”, - - Hartvicus - prosequitur cl. vir - in eo quoque fidei non satis candidae arguitur, quod utriusque vitae brevi tempore ante conscriptae nusquam vel obiter meminit, quum de suo paucissima tantum dederit, et plerumque ne verba quidem et stilum earum mutaverit”.
Sed quid, si ipse Hartvicus legendam maiorem composuerit, eamque postea non Hartvicus ipse, ut cl. Wattenbach concedit, sed alter quispiam recentioris aetatis compilator „emendaverit, auxerit, cognitaque vita minore interpolaverit”? Hoc quidem veri esse simillimum, inde patet, quia Codices, qui legendam Hartvicianam
[90] Posonii 1781. Vita minor pag. 41 incipit
[91] Rerum Hung. Mon. Arpad. pag. 138. Legenda maior, pag. 154. Legenda minor