adimplens diligenter, terras metatas et condicionem hominum Monasterii sepedicti, redactas inscriptis, nobis fideliter presentauit.”
Wenzel 1. c. II. 1., Fejér Cod. dipl. IV. III. 461., ubi tamen Albertus Archidiac. memoratur.
741.
1270. 3. Maii. - Bela IV. Rex moritur et Strigonii sepelitur.
Obiit autem (Bela IV.) anno Domini MCCLXX. V. Nonas Maij, feria sexta, in festo inventionis sanctae crucis, in Insula Bude nsi, et sepultum est corpus eius Strigonii in ecclesia Fratrum minorum, constructa ad honorem Virginis gloriosae, quam ipse Dominus Rex Bela adhuc vivens sumptuoso opere et pulcro fecerat incoari, ubi cum Domina Regina consorte sua, Maria nomine, filia Imperatoris Graecorum, et Duce Bela, filio suo carissimo, feliciter requiescit. Vir virtutibus plenus, cuius memoria quasi mel dulcorosum usque in diem hodierum in ore omnium Hungarorum et aliarum plurium nationum suavescit, cuius corpus Philippus Archiepiscopus Strigon. de ecclesia memorata auferri exhumando fecerat contra iura et in sua ecclesia cathedrali indebite tumulari. Super quo facto coram sumpmo Pontifice causa diutius ventilata, fratres minores cum honore maximo rehabere ex integro meruerunt et coram Virginis ara gloriosius condiderunt, ubi hii pulchri versus continentur:
Aspice rem caram, tres cingunt virginis aram
Rex, Dux, Regina, quibus assint gaudia trina. et sequitur:
Dum licuit, tua tum viguit, Rex Bela, potestas
Fraus latuit, pax firma fuit,regnavit honestas.
(His Chronicon Dubnicense addit:)
Hic obijt Bela, populi dux atque medela.
Marci Chron. c. 82. p. CI.; Thuróczi Chron. II. c. 76. - Liber cui titulus: Speculum uite beati Francisci et sociorum eius, post a. 1502. editus, (in manco, quod prae manibus habemus, exemplari ultima folia desunt) haec breviter ita narrat: „Obijt (Bela) circa annos 1270. et sepelitur Strigonii apud fratres minores in ecclesia per ipsum regio fundata edificio, cuius corpus per Philippum archiepiscopum exhumatum fuit: sed summi pontificis mandato fratribus restitutum extitit.” Contentionem hanc, inter Archiepiscopum et fratres minores Paltramus, Consul Viennensis, sic exaggerat: „Et quia vir sanguinum fuit, Acherontis in olla cum sanguine multorum sepelitur. Fratribus namque minoribus et archiepiscopo pro cadavere regis concertantibus, in ecclesia, loco contemplationis, fit pugna contentionis, et plures utrobique vulnerabantur, ecclesiaeque pavimenta avaritiae sanguine maculantur”. (Ap. Pez. I. 717. et Pertz Mon. Germ. SS. IX. 651. 25). Bene Katona (Hist. Crit. VI. 512.) observat, narrationem hanc affectus sinistri partum esse. - Monumentum,