in quo conditus fuerat, e rubro marmore, ut Waddingus observat (IV. 418), prope magnam aram, ipse sibi vivus adhuc et sanus posuit. - Quando monasterium hoc erectum fuerit, certo non liquet; iuxta Schematismum Ord. S. Franc. (a. 1851. pag. 6.) iam in litteris Gregorii IX., a. 1234. et 1236. datis, occurrit „Minister Strigoniensis Minorum.” Si haec vera sunt, monasterium hoc iam ante Belam IV. extiterit, est necesse. Iuxta Waddingum (ap. Katona Hist. Crit. VI. 513.) sodales Ordinis huius Bela IV. solemniter sub vexillo introduxit in Hungariam et quidem, ut Schematismus praeallatus asserit, ad monasterium Strigon., qua occasione, ut Fessler docet (Gesch. d. Ung. II. 913.), ipse rex vexillum praeferebat. Ecclesia monasterii huius iuxta Bonbardi (Topogr. 162) et Ladislaum Turóczi (Ung. suis c. Reg. 165.) a. 1240. exstructa fuit. Quod tamen, consideratis supraallatis, vix subsistere potest; verba enim citata, quod nempe Bela rex, ecclesiam hanc adhuc vivens, fecerat inchoari, manifeste ostendunt, ecclesiam hanc paulo ante obitum Regis exstrui coeptam, nec consummatam vivente illo fuisse. Ante annum tamen 1269. inceptam, imo magna ex parte etiam perfectam fuisse, inde concludimus, quia Bela dux, pariter in ecclesia hac tumulatus, altera huius anni parte obiit. (Katona Hist. Crit. VI. 506. et Kercselich Not. Praelim. 200.)
742.
1270. 13. Maii. - Stephanus V. partem tributi Strigon., quae hucdum Comitem Strigon. contingebat, Capitulo Strigon. confert.
Nos Stephanus, dei gracia Rex tocius Hungarie, significamus vniuersia, nostras presentes litteras inspecturis, quod partem tributi Strigon., que Strigon. comitem, qui fuisset pro tempore, et comitatum contingebat et ad ipsum pertinebat a tempore, cuius non extat memoria, idest duas partes medietatis tocius tributi, quod totale tributum diuidebatur inter Capitulum, Comitem et Sorores non equis porcionibus; quia excepta decima, que preposito sancti Thome prouenit, medietas tocius tributi Capitulo ex antiqua progenitorum nostrorum largicione proueniebat, Relique uero dimidietatis due partes comiti Strigon., pro tempore constituto, debeatur; Tercia uero dimidietatis sororibus de Insu1a Strigon. proueniebat; ipsas duas partes comitis et comitatus Strigon., dedimus, donauimus, contulinaus et assignauimus dilectis et fidelibus nostris Capitulo Strigon., pro remedio anime venerande memorie domini B. regis, karissimi patris nostri, in perpetuam elemosinam, pleno iure, perpetuo et peremniter possidendas; in quarum duarum parcium tributi possessionem, uel quasi, predictos dilectos et fideles nostros per dilectum et fidelem nostrum Moys palatinum fecimus introduci; promittentes presentem nostram donacionem tam cum aurea Bulla nostra, quam cereo sigillo nostro autentico roborare, cum ab eodem Capitulo fuerimus requisiti. Datum tercia feria ante quindenam apostolorum Phylippi et Jacobi in monte Pestiensi, anno domini Mo. CCo septuagesimo.
E trahsumto Ladislai IV. Regis, vide ad a. 1288, 18. Apr. - Ed. Katona Hist. Orit. VI. 523., Fejér 1. c. V. I. 20.