Hartvicianam complectuntur, sec. XIII. non antecedunt et ea manifeste ex codice manarunt „in quo - ut cl. Wattenbach observat - additamenta illa, - quae nempe in hodierna legenda Hartviciana occurrunt - in margine scripta, alia deleta erant; nam modo haec, modo illa in aliis desiderantur”[92].
Jam sive haec, sive prior opinio subsistat, pro primo fonte non amplius legenda Hartvici, sed, de quibus nunc egimus, legendae, maior nempe et minor, habendae sunt. Jam auiem in his legendis, Astricus non tantum Colocensis non dicitur, sed directe Strigoniensis Archiepiscopus his verbis propugnatur:
„Provincias in decem partitus est episcopatus, Strigoniensem ecclesiam metropolim et magistram per consensum et subscriptionem Romanae sedis apostolici ceterarum fore constituens. Cui iam dictum venerabilem Ascricum abbatem pontificalis dignitatis infula decoratum, electione canonica praefecit”.
Hartvici autem legenda, verba, littera obliqua a nobis mox exhibita, hunc in modum immutavit et auxit:
„constituit. Praedictum autem venerabilem abbatem Astricum pontificalis dignitatis infula decoralum, electione canonica sublimavit et Colocensi episcopatui praefecit”. Dein textus ulterior Legendae maioris resumitur. Sic habet Codex Francofurtanus, nunc Musei Nationalis Hungarici. sec. XIII. Codices autem Runensis, pariter sec. XIII., tum Lunaelacensis, et Vindobonensis sec. XV. hanc variantem lectionem exhibent:
„Cognoscens vero prudens dux praedicti Asscrici religionem, pontificalis ipsum dignitatis infula decoratum, electione canonica sublimavit et ei Colocensis episcopatus dignitatem obtulit”. Quibus caput hoc legendae maioris abrampitur[93].
Manifeste ergo apparet locam hunc tardius interpolatum, vel mea pace ab ipso iam Hartvico additum fuisse, prout id cl. Wattenbach praetendit, simul ansam interpolationis huius his verbis proferens: „Primam in hisce additamentis (Hartvici nempe) ecclesiae Colocensis mentionem invenimus, quae non sine causa facta esse videtur, quum non multo post ea dignitatem archiepiscopalem consecuta sit. Vera esse, quae de sede Colocensi proferuntur, persuadere mihi non possum, quum nullum eis eius temporis momentum suffragetur; sed Hartvicus quae a clericis Colocensibus audierat, sine dolo malo referre potuit”[94].
Eadem ratione etiam fabulam de Sebastiani Archiepiscopatu et caecitate, superius a nobis relatam, de qua in legendis maiori et minori ne verbum quidem occurrit, tardius interpolatam esse, dubitanti cuilibet propriis oculis in praelaudati cl. Wattenbach editione usurpare licet[95].
[92] Pertz Mon. SS. XI. 222 224.
[93] Ib. 232.
[94] Ib. 223.
[95] Ib. 234.