Puncta haec verbis competenter mutatis, etiam Stephanus V. Rex Hungariae recenset 5. Non. Jul. a. eodem, In litteris his sequentia etiam occurrunt:
Super grauioribus, que ex parte hominum nostrorum contra homines Regis Boemie attemptata fuerint sive facta, Strigon. Archiepiscopus tam ordinaria iurisdictione, quam ex ipsius iurisdictionis in eos, qui eidem Archiepiscopo subiecti non sunt, prorogatione nunc facta cognoscet, et que, iudiciaria maturitate servata, invenerit perperam attemptata, seu facta, - - diffinitiva sententia reformabitur (sic), - - et que diffiniverit, per censuram ecclesiasticam faciet observari.
Theiner Mon. Hung. I. 295 - 304., Fejér Cod. dipl. V. I. 113., Pray Annal. Reg. Hung. I. 351., Katona Hist. Crit. VII. 547.
758.
1271. 3. Sept. - Peturke vineam suam in Epel Capitulo Strigon. vendit, coram Cruciferis Strigon.
Nos Conuentus Cruciferorum ecclesie sancti Regis Stephani de Strigonio, significamus vniuersis, quod Peturke de Epel, coram nobis constitutus, confessus est, quod quamdam particulam vinee sue, quam dixit esse in Epe1, in monte, Laz uocato, per quam transit fossatum vinee Capituli Strigon., uendiderit ipsi Strigon. Capitulo perpetuo possidendam, pro tribus fertonibus et vncia argenti, ab eodem Capitulo sibi plene persolutis. Datum tercio die post festum sancti Egidij. Anno domini Millesimo CCo. LXo.Xo. Primo.
Sigillum e zona membr. pendebat. Orig. in Arch. Cap. Strig. priv. Lad, 26. Fasc. 1. Nro. 8. - Ed. Cod. Strig. II. 104., Wenzel 1. c. VIII. 373.
759.
1271. 12. Sept. - Stephanus V. transcribit et confirmat Nrum. 556.
Stephanus, dei gracia Rex Hungarie, Dalmacie, Crowacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Comanie, Bulgarieque Rex, Omnibus, tam presentibus, quam futuris, presentem paginam inspecturis, salutem in Omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire, Quod hospites nostri de noua villa Bystrice prope Lypcham, ad nostram accedentes presenciam, exhibuerunt nobis priuilegium domini Bele, Illustris Regis Hungarie,