Apud nos tamen, nescio quo fato, non legendae illae primae et originariae, maior nempe et minor, sed, ut bene idem Wattenbach observat, „Hartvici vita, qualis nunc legitur, mox sola legebatur et tum ab ipsis regibus in privilegiis commendatur, tum a scriptoribus in usum versa est”[96]; quin libris etiam officii divini, sic dictis Breviariis, in diem usque hodiemum inserta est.
Nil mirum ergo, si scriptores praememorati longae seculorum traditioni inhaerentes, fabulam hanc continuo recoxerint; quamvis absolvi penitus, adminus inde ab a. 1781., ex eo non possint, quod Mancinianam legendae maioris et minoris editionem penitus ignoraverint, aut legendas has, Podhradczkyo duce,[97], pro epitome compilationis Hartvicianae habuerint.
Scriptores attamen extranei Hartvico generaliter non obtemperant. Sie auctor Chronicae mixtae Ungarorum et Polonorum sec. XIII. Astricum identidem Strigoniensem Praesulem expresse appellat. (Verba eius sub Nro 10. exhibemus). Non quidem sumus nescii, Chronicam hanc multa absurda ac inspecie a nobis Hungaris numquam admittenda continere, ideoque merito illam ineptam censeri;[98] hic tamen ideo attentionem nostram meretur, quia cum Hartvicum presso alias sequitur pede, quoad Astricum ab illo deflectit; manifesto indieio, illum vel legendam maiorem prae manibus habuisse, vel ab alio nobis ignoto fonte eum edoctum fuisse.
Codex Melliciensis a. 1438: „Corona autem Regni Hung. per Apostolicum, nomine Benedictum de Vetta est ad Hungariam per Astricum Episcopum devecta Strigoniensem, quem s. Stephanus Rex Hung. misit ad Apostolicum pro clenodio vel aliqua dotatione.”[99]
Dlugossus (+ 1480) in Historia Poloniae de Astrico haec refert: „Ducis Hungarorum Stephani - - Nuncius Austriacus (Astricus) coenobii s. Benedicti ordinis ad radicem Montis Ferrei abbas et post in Strigoniensem Archiepiscopum promotus, licet per anticipationem Strigon. Archiepiscopus inscribaturin Annalibus, Romam advenit.” - - Verba haec ideo magni sunt momenti, quia - ut Stiltingus bene observat - Dlugossus antiquior est Bonfinio, et clare patet, „eum non hausisse ex Hartvico, aut aliis fontibus Hungaricis, sed ex monumentis Polonicis”,[100] vel ex legenda nefors maiori.
Dubravius (+ 1553) in Historia Bohemiae de s. Adalberto agens ait, eum coenobio Breunoviensi nomine abbatis praeposuisse Anastasium, „qui posthac apud Hungaros Strigoniensem egit Pontificem”; tum mortem Adalberti
[96] Ib. 224.
[97] Vita s. Stephani. Praef.
[98] Pertz Mon. SS. XIX. 586.
[99] Ritus benedicendi et coronandi Reges Hung. Apud Pez Thesaur. Anecd. III. 232. ap. Flor. Matyás 1. o. pag. 4.
[100] Vita s. Steph. num. 194. pag. 158159.