eiusdem patris nostri et nostre, datis, concessis et collatis eidem villa Narhyd pleno iure, in qua Cumani per prefatum dominum B. regem, karissimum patrem nostrum, fuerant constituti, quam propter plurimos et enormes excessus eorumdem idem abstulerat ab eisdem, cum omnibus uijlis et terris, ad ipsam uillam Narhyd spectantibus, videlicet villa Suran, Gyroh, Turmaskuz et Hydhe1eu, Item terra Luaz, terra wrbanus, terra Seurug, terra Machard, terra Busman et terra Kucha, totisque utilitatibus et pertineneijs suis et omni tributo pontis, quibus ijdem Gumani possidebant et tenebant.
Mete autem earumdem terrarum hoc ordine distinguntur: Incipit itaque prima meta in terra Luaz - - (cet. prout in litteris Belae Regis Nro. 670. exhibitis, de verbo ad verbum usque ad conclusionem. Tum transumit verba Nri. 669., sed haec, quia ordo textus hic invertitur, hisce exhibemus:)
Preterea contulimus eidem Monasterio beati Eustachij duas uillas, Thothon uocatas, et tres uillas, Guum nominatas, et terram duarum uillarum, Kemey nominatarum, et eciam quandam terram, que Kydkeurus nuncupatur, que hiis metis sunt distincte:
Incipit prima meta ex parte occidentali, que contigua est terre Houcha, Item de septemtrione terra Kuhna ad metam eandem protenditur; Item de terra Burzua a parte occidentali protenditur ad eandem primam metam. Item simili modo terra Boroch proteuditur ad ipsam primam metam, similiter terra Boroch protenditur ad ipsam primam metam (sic), quas prenominatas terras distingit quoddam flumen, quod Sarwezy nominatur, quarum mete sunt inter flumen nominatum, et de ipsa prima meta occidentali terra Thothon protenditur cum terra Houcha, per quoddam pratum magnum equaliter uersus septemtrionem et per finem cuiusdam silue, Egyr nuncupate, et inde procedit uersus monasterium Houcha, deinde procedit ad duas metas, que sunt circa magnam uiam, que uenit de pezeri et dobos et sic transit per medium ipsius uie uersus orientem ad quoddam pratum, et ex una parte ipsius prati est quidam monticulus, sub quo sunt due mete. Item per ipsum monticulum per longitudinem unius iugeris transit similiter uersus orientem et tendit ad tercium pratum et iuxta ipsum pratum protenditur uersus septemtrionem et in fine uille Houche sunt due mete, et de duabus ipsis metis transit per unum pratum ad terram, Gapus nuncupate, et ibi iuxta quandam uiam sunt due mete et exinde procedit ad pukunmege et ibi sunt due mete, videlicet Thathon et pukun. Item inde uenit uersus orientem usque Fonchol et ex inferiori parte ipsius Fonchol incidit in uiam magnam, per quam itur ad uillam Tulg, et iuxta uiam eandem sunt sex mete, uillarum Thothon, Fonchol et Gwn; et exinde protendit uersus orientem et per ipsam uiam aliquantulum eundo, sunt due mete, que faciunt diuisionem Hynarch et Gwn; deinde procedit uersus meridiem et uenit ad