quandam uiam, per quam itur ad Sexged et ibi sunt due mete ex parte cuiusdam prati, et sic uersus meridiem procedit ad terram Kemey, et sub una salice sunt due mete, quarum una est Hynarch et alia Kemey. Item procedit uersus occidentem per unam lacum et transeundo eam sunt due mete, et exinde peruenit ad domum Zoytur, et retro domum eius isuper quemdam monticulum sunt due mete; deinde tendit ad uiam, que uenit de Bezer et Dabas, et iuxta ipsam uiam fra (sic) quodam monticulo sunt due mete; et inde per distinccionem cuiusdam fossati usque in magnum flumen Saar iuxta quandam pirum sunt due mete, quarum una est Beseneu et alia Kemey, et per medium fluminis Saar tendit uersus occidentem usque quinque metas, superius nominatas.
Preterea contulimus Monasterio beati Eustachij predicto terram Wduornicorum nostrorum, sitam in Strigonio intra fossatum et extra, circa ecclesiam beati Laurencij et eciam in uico fabrorum, qui possunt in se continere septuaginta fundos curiarum, cum omnibus terris ad eundem pertinentibus, sub eisdem antiquis metis, quibus ijdem wduornici possidebant.
Item contulimus eidem monasterio terram Chuth et terram Kuchula, Monasterij de Serefel, receptas ab eo pro competenti concambio, sub eisdem antiquis metis, quibus idem monasterium de Serefel eas possidebat.
Contulimus eciam quandam terram sepedicto monasterio, Oguz wduornici nostri in Strigonio, prope sanctum Michaelem existentem, cum uineis et terris arabilibus, quas idem Oguz possidebat.
Item contulimus ipsi monasterio molendinum nostrum, quod est in Peith cum duobus fundis curiarum et feneto, quod potest sufficere quinque hominibus ad falcandum uno die, et lignis, que possunt sufficere ad duo dolabra, que Bard nominantur, uno die.
Item ob diuine pietatis clemenciam contulimus eidem monasterio quandam terram wduornicorum nostrorum, Agar nominatam, cum quinque mansionibus wduornicorum, qui super eadem sunt residentes, sub eisdem ueteribus metis et terminis, quibus ijdem wduornici nostri possidebant.
(E)t ne predicti fratres racione populorum predictorum uniuersorum et singulorum, cuiuscunque condicionis extiterint uel existant, sibi per nos collatorum, litibus et iurgijs fatigentur; ipsos populos a iurisdiccione comitum Castrorum, in quibus castris et comitatibus existere dinoscuntur, exemimus, et harum serie eximimus pleno iure. Volentes, ut in illis casibus, in quibus comites populos aliarum ecclesiarum et nobilium iudicare consueuerunt, nullius alterius, nisi nostro, uel successorum nostrorum, regum iudicio astare teneantur, alijs causis ipsorum, quas uel ipsi inter se mouerint, uel alij extranei susscitauerint contra ipsos, iudicio prepositi decidendis, pro tempore constituti; et hoc dicimus, quod possessiones et terras prenotatas eidem Monasterio cum