eisdem utilitatibus et pertinencijs contulimus, quibus contulerat dominus B., illustris Rex Hungarie, karissimus pater noster, clare memorie sepedictus.
(V)t igitur tam salubris ordinacionis et donacionis, per nos et dominum B., Regem Hung., patrem nostrum karissimum sepius nominatum, factarum series salua et illibata et irreuocabiliter in posterum perseueret, presentes preposito et fratribus, in ipso monasterio beati Eustachij domino famulantibus, ad perpetuam rei memoriam concessimus litteras, duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus magistri Benedicti, prepositi ecclesie Orodiensis, aule nostre vicecancellarij, dilecti et fidelis nostri. Venerabilibus domino Phillipo Strigon.; Stephano Colocensi archiepiscopis; Lamberto agriensi; Job Quinqueecclesiensi; Phillipo Waciensi; Paulo Vesprimiensi; Thymoteo Zagrabiensi; Petro transiluano; Lodomerio Waradiensi; Dyonisio Jauriensi et Rolanda Boznensi Episcopis, qui in Regno nostro dei ecclesijs prefuerunt. Moys palatino; Joachino Bano tocius Sclauonie; Egidio summo camerario; Nycolao Judice Curie nostre, tenentibus Regni nostri baronatus. Ano domini Millesimo ducentesimo Septuagesimo secundo. Regni autem nostri anno tercio. XIIo kalendas aprilis.
Sigillum e rubro serico pendebat. Orig. litteris maiusculis exaratum, in Arch. Prim. Sec. Lad. M. fasc. 1. Nro. 7. - Eddit Fejér 1. c. V. I. pag. 216.
767.
1272. a. 29. Mart. - Stephanus V. decernit, decimas etiam e collectis lucri Camerae ultram Dravam AEppo. Strigon. competere et Lorando bano, hoc neganti, perpetuum silentium imponit.
Nos STephanus, Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Crovacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieqije Rex. Pro memoria significamus vniuersis presencium per tenorem, quod inter venerabilem patrem Philippum, archiepiscopum Strigon. et perpetuum comitem loci eiusdem, dilectum et fidelem nostrum, ex una parte, et inter Lorandum banum, cui collectam nostram septem denariorum ultra Drawam pro lucro Camere dedimus et donauimus, super decima ipsius collecte orta coram nobis materia questionis, ipso venerabili patre archiepiscopo Strigon. petente et uendicante, decimas ex ipsa collecta, sibi et ecclesie sue debitas, tum ex priuilegio, tum ex antiqua consuetudine, cuius non extat memoria; Lorando autem negante et asseuerante, de collecta lucri Camere vltra Drawam nusquam archiepiscopum Strigon. decimas aliquas percepisse; quamuis iure communi intencio venerabilis patris archiepiscopi Strigon. iuuaretur, pro eo, quod ei, cui decima Camere per totum Regnum debebatur, per consequens