consequens et decima lucri Camere, quod pene tantumdem significat, deberi intelligeretur. Ad habundanciorem tamen cautelam et euidenciam manifestiorem, eidem venerabili patri Strigon. archiepiscopo super iure percipiendi et super possessione, uel quasi iuris percipiendi decimas de lucro camere ultra Drawam, pro bacionem duximus indicendam, qui venerabilis pater et per litteras papales, et per litteras felicis recordacionis genitoris nostri luce clarius probauit et ostendit, sibi et archiepiscopatuj Strigon. deberi decimam lucri Camere ultra Dravam[743], et archiepiscopum et archiepiscopatum Strigon. in possessione, uel quasi iuris percipiendi collecte lucri Camere ultra Drawam fuisse et extitisse, contradiccione qualibet non obstante. quibus litteris facta nobis plena fide, quod decima lucri Camere ultra Drawam Strigon. archiepiscopo et archiepiscopatuj deberetur, et Strigon. archiepiscopus et archiepiscopatus in possessione, uel quasi percipiendi decimas lucri Camere ultra Drawam semper fuisset et extitisset, sicut et esse debet; ipsi Lorando bano et per consequens omnibus, quibus quouis tempore ipsa collecta lucri Camere ex liberalitate Regia donaretur, uocem contradiccionis quo ad solucionem decime collecte prenotate abstulimus et silencium perpetuum imposuimus. Adiudicantes sentencialiter ipsas decimas lucri Camere ultra Drawam archiepiscopo et archiepiscopatuj Strigon. ex debito persoluendas. Ne igitur in posterum super iure percipiendi decimas lucri Camere ultra Drawam questio similis oriri ualeat, uel renassci, archiepiscopo et archiepiscopatuj Strigon. Ad rei memoriam sempiternam et in robur et priuilegium perpetuum, ex certa Sciencia, presentes nostras concessimus litteras, duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus magistri Benedicti, prepositi Orodiensis, aule nostre vicecancellarij. Anno Dom. Mo. Co Co. LXo Xo. secundo.
Begni autem nostri anno secundo.
Sigillum e serico flavo et caeruleo dependebat. Orig. in Arch. Prim. Sec. Lad. B. Fasc. 1. Nro. 1. - Edidit erronee Fejér 1. c. V. I. pag. 251. - Diploma hocce, ut ex combinatione cum Nro. 768. apparet, ante diem 29. Martii editum fuit.
768.
1272. 29. Mart. - Lorandus banus decimam lucri Camerae de ultra Dravam a Philippo Archiepiscopo Strigon. mutuo petit.
Rolandus banus venerabili patri Ph(ilippo) dei gracia sancte Strigoniensis ecclesie archiepiscopo et comiti loci eiusdem, dilecto cognato suo, Omnem reuerenciam et honorem. Cum decima collecte lucri camere de vltra Drawam vobis nomine archiepiscopatus debeantur, et a domino Rege firmiter
[743] Vide Nrum. 573.