receperimus in mandatis, ut vobis ipsas decimas, sine aliqua diminucione, plene persoluamus et persolui faciamus; Paternitatem vestram ex data nobis a uestra benignitate confidencia, propter presentem nostram indigenciam, affectuosius petimus et rogamus, quatenus ipsas decimas, quas vobis debitas recognosseimus, et quas uobis de mandato regio debemus, hoc anno nobis, sicut pecuniam vestram, concedere et donare velitis, ad releuandum presentes necessitates nostras. aliud non facturi, sicut nos diligitis et diligere intenditis et debetis; nos enim semper vobis in persona nostra et in rebus deseruire intendiraus et placere. Datum Bude tercia feria post dominicam Oculi nostri. Anno domini Mo. Co C. LXX. secundo.
Sig. tergo fuit adpressum. Orig. in Arch. Prim. Sec. Lad. B. Fasc. 1. Nro. 2. - Ed. Cod. Strig. I. 65.
769.
1272. 1. Maii, - Stephanus V. Rex „viri discreti Magistri Anthonii, Doctoris Decretorum, Archidiaconi de Sasvar et Cancellarii venerabilis Patris Philippi, miseratione divina sanctae Strigon. Ecclesiae Archiepiscopi, eiusdemque loci perpetui Comitis, fidelitates et servitia, quae nobis et regno nostro, maxime in nostris legationibus et arabassariis eundo extra Regnum ad Bohemorum regem illustrem, karissimum affinem nostrum, et alias impendit, iustae considerationis pensantes libramine et equo iudicio intuentes, ac ob hoc volentes eidem dignae remunerationis praemio ex magnificentia regia respondere; ipsi Magistro Anthonio, et per eum fratribus eiusdem, Beled scilicet et Jacincto, nobilibus regni nostri de Pog, ac ipsorum - haeredibus - - quandam insulam iuxta Rabam, vicinam et confinem - terrae ipsorum, quam insulam circumdat flumen Rabae, vallatam duobus magnis fossatis, factis per eosdem et per alios homines eiusdem partis regni nostri,” confert. - - Datum Kalendis Maii.
Fejér Cod. dipl. V. I. 255.
770.
1272. 5. Maii. - Gregorius PP. X. iniungit Archiepiscopo Strigon. et Episcopo Waciensi, ut Nrum. 757. ab ipso approbatum, inviolabiliter faciant observari. - Datum Laterani III. Non. Maii.. P. a. 1.
Theiner Mon. Hung. I. 304., Wenzel 1. c. III. 279., Extr. Fejér Cod. dipl. VII. V. 374.