773.
1272. 28. Jun. - Archiepiscopus, Capitulum et Conventus Cruciferorum Strigon. litem super metis villarum Szent Pál, Dorogh, Szent István, Szent István király et terrae Bille, coram Judice Curiae Regiae suscitatam, per arbitros componunt.
Nos Frater Elias, magister et Conuentus cruciferorum ecclesie sancti Stephani regis de Strigonio, Significamus, quibus expedit, vniuersis, presencium per tenorem, Quod licet inter venerabilem in xpo. patrem, dominum Philipum, dei gracia archiepiscopum Strigoniensem, eiusdemque loci Comitem perpetuum, super metis ville sue sancti Pauli, et suum Capitulum super metis possessionum (sic) ipsorum, Dorogh vocate, ab una parte; ab altera vero parte inter nos super metis possessionum ecclesie nostre, videlicet sancti Stephani, prope villam sancti Pauli, ac Sancti Stephani regis et terre, Bylle vocate, cuius ecclesia est in honore beate Margarete uirginis, in presencia iudicis Curie regalis litis materia et questionis discordia usque modo fuisset susscitata; tamen quia omnis controversie et discordie finis est pax et concordia, ideo super metis litigfosis predictarum villarum et possessionum, de permissione et uoluntate eiusdem iudicis Curie regalis, ad talem pacis et concordie deuenimus unionem, quod quitquid Comes Dominicus, Ciuis de contrata latina regalis Ciuitatis Strigonieusis, Comes Lorandus de Gywa, Magister Mychael vicecomes Nitriensis, Magister Stephanus filius texew, Comes Jacobus de Tezer et Comes Benedictus nobilis de Nyir, pro arbitrijs per nos rogati et assumpti, super ipsis metis, deum habendo pre oculis et eius iusticiam, sub penis Centum marcarum, preter porcionem iudicis, per eosdem nobis impositis, arbitrarentur inter nos et ipsum dominum Philipum archiepiscopum et suum Capitulum Strigon., modis omnibus teneremur acceptare. qui quidem Comes Dominicus et nobiles supradicti hoc modo inter nos extiterunt ad ipsorum fidem arbitrati in metis villarum predictarum et causa nostra supradicta, quod quia instrumenta nostra et priuilegia de metis dictarum villarum nostrarum non plene informabant, ut exinde idem dominus archiepiscopus et suum Capitulum contentari potuissent; ideo ipsi arbitrij nobis magistro et Dominico Custodi eiusdem ecclesie nostre sancti Stephani regis, eo, quod actores eramus, iuramentum imposuerunt; tali modo, ut ubicunque fide nostra mediante, quemadmodum secundum regni consuetudinem in terris et metis litigiosis iuramenta fieri solent, metas erigeremus; idem dominus archiepiscopus et suum Capitulum ipsam ereccionem tenerentur acceptare, alias in Ceutum marcis contra nos, vt premisimus, preter porcionem iudicis, remanerent ipso facto, ante litis ingressum nobis persoluendis; nos itaque iuxta formam arbitrij dictorum arbitratorum, in octauis ascensionis domini, presentibus dictis arbitrijs, Judice,