concordantibus, maioris est uigoris et forcioris firmitatis, et plus ligat quo ad antedictum iudicem Curie regie et eciam quoad nos metipsos; uoluerunt dicti arbitrij nostri, vt super predicta concordia et ereccionibus metarum, ipsis domino phillipo archiepiscopo et suo Capitulo Strigon, in huiusmodi testimonium nostras litteras priuilegiales cum nostro pendenti sigillo daremus, et quod ipsi dominus archiepiscopus et Capitulum suum uberiorem ad cautelam eorum litteras, sigillis eorum consignando, dari facerent et emanari; quorum dictis annuentes, ipsi domino archiepiscopo et suo Capitulo de presdicta nostra concordia presentes nostras litteras priuilegiales, sigillo nostro consignando, dari fecimus et assignari per manus predictorum arbitrorum nostrorum; litteras autem ipsius domini archiepiscopi et sui Capituli in eisdem tenoribus, in quibus nos dedimus, sub eorum sigillis nobis uoluimus presentari, quas idem dominus archiepiscopus et suum Capitulum, sub eorum sigillis, in tenore premisso, per manus dictorum arbitrorum nobis assignauerunt, in nostra camera conseruandas; tali condicione interiecta, (quod si li)tem aliquam exinde susscitaret, in centum marcis remaneret parti, litem non susscitanti et in concordia persetieranti, ante litis ingressum persoluendis. In cuius rei firmitatem dicti arbitrij hoc ligamen fieri de(creuerunt). Datum feria tercia post quindenas pentecostes, anno domini Mo. CCo. LXXmo. secundo.
Sig. e corrigia pendebat. Orig. in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 28. Fasc. 1. Nro. 1. - Ect. Cod. Strig. II. 105.
774.
1272. 11. Jul. - Gregorius Praepositus et Capitulum Strigon. de venditione partis terrae Jo1ok litteras per manus Magistri Sixti, Lectoris Strigon. edunt quinto idus Jul.
Wenzel 1. c. VIII. 403.
775.
1272. 13. Jul. - Stephanus V. Rex transcribit et confirmat Nrum. 752.
Stephanus, dei gracia Hungarie, Dalmacie, Crowacie, Rame, Seruiev Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex, Omnibus tam presentibus, quam futuris, presentes litteras inspecturis, salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum tam presencium, quam futurorum noticiam harum serie volumus peruenire