Adalberti enarrans adiicit: „Porro Stephanus Pannoniae Rex Strigonii in arce sua Regia primus ei templum constituit, addiditque templo Pontificem, ut diximus, Anastasium.”[101]
Sed ipsa etiam rerum adiuncta Astricum Archiepiscopum Strigon. fuisse ostendunt; secus enim s. Stephanus in negotio hoc ordine prorsus inverso processisset. Si enim Sebastianum, ut praetenditur, Ecclesiae Strigon. praefecit, cur non illum potius Romam ablegavit, ut una pallium sibi, prout tunc communiter moris erat,[102] personaliter procuraret? Si autem re ipsa Astrico munus legationis commisit, qui fieri potuit, ut Sebastianum, Astrici in Monasterio s. Martini subditum, illi, ob allatam coronam tam praeclare de se, quin de toto Regno merito, in metropolitam praeficeret? Nullatenus hac agendi ratione Stephanus aequum se praebuisset Astrico.
Mirum hoc etiam scriptoribus nostris videbatur, qui idcirco varie semet torquebant, ut hanc agendi rationem aliquo modo probabilem redderent. Sic Inchoffer sequentia scribit: „Sunt qui Astricum abbatem, dictum Anastasium, errore quodam primum Strigon. Archiepiscopum numerent, quod is vel primus fines et dignitatem Stephani iussu metatus sit, vel Sebastiano ad tempus oculis capto vicem tulerit, Dignus utique habebatur et ipse, verum eius opera et industria cum Reipublicae causa apud exteros etiam et longe positos necessaria esset, Sebastianum interim Stephanus et praesentem sibi et Ecclesiae continuo adesse voluit; servata Astrico sua, cum res ferret, diguitate.[103] Belle servavit, si ei, qui primus fines et dignitatem metatus est, secundum deinde locum assignavit! Si autem illum Strigon. Archiepiscopum ideo denominare noluit, quia eidem Ecclesiae legationibus impeditus continuo non adfuisset; tunc illum nec Colocensi, sed nec ullae Ecclesiae praeficere potuisset, omnibus enim tunc Ecclesiis Hungaricis Episcopi pari ratione continuo adesse debebant.
Difficultatem hanc etiam Deseritius bis obmovet: „Heic quaestiuncula sese ingerit: quid quod nimirum s. Rex non promoyerit Astricum, tantumdem de se meritum, in sedem Metropolitanam ex sede Episcopali Colociensi; verum praetulerit illi monachum, cuius ipsius abbas antea fuerat Astricus?” Recoquit deinde stilo mutato verba Inchofferi nunc citata, ac e penu sua haec addit: „Caeterum Rex Apostolicus Spiritu s. plenus noverat arcana Dei consilia. Ecce enim quid fit? Sebastianus - - visu orbatur”, et ei Astricus subrogatur.[104] Quam
[101] Francofurti 1687. pag. 156. 159.
[102] Sic Gregorius PP. VII. Brunoni Veronensi scribit: quia antecessorum nostrorum decrevit auctoritas, nisi praesenti personae, pallium non esse concedendum. Bona de reb. liturg. Antwerp. 1723. I. 1. c. 24. nro 16. pag. 288.
[103] Annal. 267.
[104] De Initiis. V. 108109.