ingeniose! Atat quomodo Stephanus, qui viris tantum undique aptis novellam Ecclesiam committere potuit, Sebastiano principem Ecclesiam prudenter contulisset, si eum brevi inhabilem futurum praescivit?
Sic scriptores nostri circumerrant, quia unus ab alio iurare in verba Hartvici didicit. Ipse plane Historiae Criticae auctor, Stephanus Katona, bene secus in regulis critices versatus, affirmare non dubitavit, nullum ex episcopis Hungariae prius ac certius, quam Astricum Colocensem, nobis cognitum esse;[105] cui Georgius Fejér his obsecundat: „Primus Colocensium Episcopus certissime fuit Astricus.”[106]
Sed in excusationem illorum dictum sit, duos adhuc alios praesto illis fuisse fontes, quibus ut Hartvico indubitanter crederent, inducti sunt. Hos ergo nunc fontes pervestigemus.
In litteris Silvestri PP. II. ad Stephanum Regem a. 1000. datis, expresse haec occurrunt: „Confrater noster Astricus, venerabilis Colocensis Episcopus”. Ob litteras has vehementer olim excandebant eruditi; decursum tamen litis enarrare non nostra interest[107], sufficiat breviter adnotare, etiam illos, qui authentiam litterarum harum modis omnibus tuiti sunt, ultro concedere, eas pluribus in locis interpolatas esse, Podhradczky plane loca haec nobis digito monstrat[108]. Eruditissimus Ignatius Batthyányi Episcopus Transilvaniae super epistola hac sententiam suam, cui etiam nos subscribimus, his aperit; „Extra omne igitur dubium positas assero Sylvestrinas litteras? minime id quidem. Comploratam ergo litterarum causam contendo? ne hoc quidem. Licet enim argumenta pleraque validissime a viris laudatissimis refutata videam, quia tamen deperditas scimus, originem autem inventarum litterarum non satis tenemus, non puto rem esse sat eliquatae veritatis, ut me pro sinceritate earumdem vadem praebere audeam. - - Quis me securum praestabit, interpolatum non fuisse exemplar ? A Sylvestro II. litteras et quidem similis ferme tenoris ad s. Stephanum exaratas fuisse, docet Carthuitius et Werböczius. An hoc ipso tenore ad apicem omnia perscripta fuerint, non liquet, ideo neque contentiose affirmare, aut negare ausim. - - Ita proinde existimet, velim, benevolus lector, me his litteris neque fidem derogare, neque adstruere”[109].
Litteras has Antonius Verantius, subin Archiepiscopus Strigon., in archivo Ecclesiae Traguriensis a. 1550. forte offendit ac manu sua descripsit, post cuius mortem accepit Athanasius Georgier, a quo Viennae nactus est Raphael Levakovicz,
[105] Hist. Eccl. Coloc. I. 144.
[106] Rel. Initia 111.
[107] Vide Stilting. Vita s. Steph. num. 224. pag. 196. Kollár Hist. Dipl. Juris Patr. 49. Batthyányi Leges Eccl. I. 137. Katona Hist. Crit. I. 33.
[108] A pannonh. Apátság al. levele. 61.
[109] Leges Eccl. I.139.