Levakovicz, qui deinde eas typis committendas Melchiori Inchoffer tradidit.[110] Quid si iam Verantius ipse, ut cl. Horváth opinatur[111], locum de Astrico, quem ex Hartvico Colocensem fuisse Episcopum novit, optima quidem intentione, contra fidem tamen diplomaticam, correxit, seu potius depravavit ? Utut sit, primum et ante omnia authentia litterarum harum stabiliri deberet, antequam illis quidpiam superstruatur.
Litterae ergo hae ad minimum interpolatae sunt, sed prorsus suspectae nobis videntur litterae s. Stephani Monasterio Pécsváradiensi a. 1015. concessae, e quibus alterum pro Astrico Colocensi Episcopo desumitur argumentum. Haec in iisdem leguntur:
„Quod ut verius credatur, hanc paginam manibus propriis roborantes, sigilli nostri munimine in ipso die consecrationis dicti monasterii per ministerium domini Astrici Colocensis Archiepiscopi et primi Abbatis praedicti Monasterii - - confirmavimus unanimiter”[112].
Litterae originales teropore Gyejcsae II. Regis cum privilegiis Ducis Damoslai, Ladislai et Belae II. Regum igne consamtae sunt. Horum tamen „privilegiorum exemplaria pro diversis negotiis, scilicet quae solent emergere, absque sigillaris impressionis firmamento, in camera eiusdem Abbatiae monasterii ab borrendo combustionis infortunio - - sunt servata”. Ex bis ergo exemplaribus Gyejcsa II. quia anno incendium praecedente, „dicta privilegia diligenter inspecta dictis exemplaribus concordaverunt”, litteras has a. 1158. transumsit, sed una immutavit, in quantum epilogum litterarum harum, in quo verba de Astrico praecitata continentur, privilegiis praedictorum Regum et Ducis postposuit[113]. Has iterum transcripsit a. 1228. Andreas II., sed iam hic in verbis de Astrico praeallatis loco: Primi abbatis, legitur Pauli Abbatis[114]. Iterum a. 1329. transumsit Carolus Rex et quidem e privilegio, ut ipse fatetur, „Domini Stephani primi Regis et Apostoli Hungariae”, quod „propter suam antiquitatem” transumendum exhibuit Dethmarus abbas, quodque Rex „in nulla sui parte vitiatum” invenit[115]. In hoc transumto, teste Fejério[116], iterum Primi Abbatis legitur. Has dein transcripsit a. 1399. Sigismundus Rex, in hoc quoque Primi Abbatis legitur[117]. Tandem a. 1403. Bonifacius PP. IX. transumtum Caroli Regis transcripsit[118], ubi haec leguntur: „Karolus Rex litteras
[110] Inchoffer Annal. 255.
[111] Az első eszterg. érsek 1. c. 8.
[112] Fejér Cod. dipl. I. 302.
[113] Ib. II. 151.
[114] Ib. III. II. 128.
[115] Ib. VIII. III. 351.
[116] Ib. I. 303.
[117] Ib. X. II. 656.
[118] Ib. X. IV. 188.