eiusdem Geyse regis dicta authoritate confirmavit, prout in litteris inde confectis, ipsius Karoli regis sigillo munitis, quas in Cancellaria nostra inspici et examinari fecimus, plenius continetur”; cum tamen Carolus, ut vidimus, non Gyejcsae transumtum, sed ipsius Stephani privilegium se transcripsisse fateatur. Bonifacius pariter Primi Abbatis habet[119].
Jam quantopere transumta haec suspecta sint, vel inde apparet, quod semel Primi, semel Pauli Abbatis legatur. Porro Carolus ipsum Stephani privilegium se transcripsisse ait, cum tamen illud pridem antea igne absumtum fuerit; Bonifacius iterum Carolum hunc Gyejcsae transcriptum transumsisse erronee ait; nec in Regestis Pontificiis hoc Bonifacii transumtum contineri videtur, secus enim Theiner certo certius in Monumentis suis Hungaricis publici iuris fecisset, cum regesta eiusdem anni, teste eodem, supersint. Maxime autem ideo nobis suspecta sunt, quod originalia transumtorum horum nullibi reperiantur, eaque solum e transumpto Capituli Strigon. a. 1657., quod iterum non ex originalibus, sed „e quodam antiquae seu veteris formae scripto, universas donationes et Privilegia Divorum quondam Hung. Regum super praedicta abbatia Peczvaradiensi continente” confectum est,[120] innotuerint.
Sed etiam e notis internis suspectae sunt litterae hae. Haec enim in iisdem, legimus: „Circumscriptio nostrae donationis ante nostram Coronationem fuit assignata, ante annos 14, priusquam fundamentum foderetur; quinto decimo vero anno a fundatione Monasterium iam dictum est consecratum anno ab inc. dom. 1015.” Ergo fundata fuit a. 1000. Anno autem hoc Anastasium iam Colocensem Episcopum fuisse et Hartvicus et litterae Sylvestrinae praetendunt; quomodo ergo primus - - si nempe lectio haec, ut Fejér affirmat[121], vera est - Monasterii huius Abbas fuisset? Sed quomodo etiam Astricum Colocensem Archiepiscopum vocare potest? Cum enim Hartvicus illum tantum cum pallio Colocam rediisse dicat, titulum autem Archiepiscopi illi non tribuat, nec ob pallium titulo hoc, ut scriptores erronee arbitrantur, necessario distingui debuerit: litterae hae, si revera Colocensis fuisset, vix illum Archiepiscopum nominassent. Litterae ergo hae Colocensibus nil prorsus suffragantur. -
Et sic Astrico sedi suae Strigoniensi, ex qua per secula tam iniuste exsulabat, revindicato, anteacta eius, quantum aetatem nostram tulerunt, recenseamus.
Astrici nomen diversissime exhibetur; Annales Kamenzenses Adstricum[122]; Cracovienses et alii Polonorum Affricum[123]; Babenbergenses Aschericum
[119] Ib. I.304.
[120] Koller Hist. Epist. Quinqueeccl. I. 74. *) Transumtum hoe in Archivo regnicolari Capituli Strigon. actu superest. Capsa 70 fasc. 50. nr. 7.
[121] Cod. dipl. III. II. 129 in nota.
[122] Pertz Mon. SS. XIX. 581.
[123] Ib. 586. 618. 619. 678.