Aschericum[124]; Silesiaci[125] et Cronica mixta Astricum; Hartvicus, ut vidimus, Ascricum; Dlugossus, ut pariter vidimus, Austriacum; Du Mesnil autem Astroium[126]; Mabillon vero, ut mox videbimus, Austricum vocant. Anastasii illum nomen tardius suscepisse, inferius videbimus. Duobus tamen his nominibus Inchoffer non contentus, illum alia insuper nomina, inspecie Hilarii, ex eventu magnarum rerum, quas operatus est, accepisse scribit, ast non docet[127].
Mabillon eum, antequam s. Adalberto innotuisset, Romae monachum egisse, bis docet: „Inter illustres Ordinis nostri viros, qui Religionem Christ. in Hung. Regno nascentem fovere ac promovere sategerunt, Anastasius, qui et Austricus alio nomine appellabatur, merito debet recenseri. Hic in Monasterio s. Alexii seu s. Bonifacii Romae vitam monasticam agebat sub Leonis abbatis regimine, eo tempore, quo s. Adalbertus Pragensium Antistes in idem monasterium denuo se recepit. Cum vero idem Adalbertus - - iterum in Bohemiam ad suam ecclesiam redire coactus fuisset, sex Monachi Alexiani, inter quos noster Austricus erat, sese ipsi itineris comites adiunxere, eumque in Bohemiam secuti sunt, quod condendo celebri Breunoviae asceterio occasionem praebuit” [128]. Antonius de Yepes illum expresse italum natione fuisse affirmat[129], quem iterum Gabriel Bucelinus sequitur, addens praeterea, illum „ex Monacho et abbate s. Alexii Romae Vngarorum Apostolum” evasisse[130]. Hos, in specie Mabillonium, omnes reliqui passim scriptores sequuntur. Hanc tamen opinionem omni prorsus fundamento carere, duae, quae de s. Adalberto supersunt, legendae testantur, harum primam, ut fundate creditur, Joannes Canaparius, Adalberti Romae in monasterio socius, ac Leonis Abbatis successor[131], alteram Bruno Archiepiscopus, qui Chronico Magdeburgensi teste, Adalbertum in schola Magdeburgensi sodalem habuit[132] conscripserunt. Harum legendarum ope, adhibitis aliis insuper quibusdam fontibus, haec de Astrico nostro dubio carent.
Astricus e praepotenti in Bohemia genere Libic natus est. Legendae quidem id aperte non docent, sed quia Adalbertus Astricum et Gaudentium, ut totus legendarum decursus manifeste ostendit, teneribri prae caeteris amore semper prosecutus fuit, Gaudentius autem frater illius germanus erat, pronum est concludere, etiam Astricum nostrum sanguine illi iunctum fuisse. Accedit, quod
[124] Ib. SS. XVII. 636.
[125] Ib. SS. XIX. 537.
[126] Doct. et Disciplina Eccl. IV. 37.
[127] Annal. in appendice.
[128] Acta Sanct. ord. Ben. ad ad a. 1000. L 65.
[129] Coronica General de la orden de san Benito. Valladolid 1615. tom. V. Cent. 6. pag. 263. Fue un monge ita1iano Uamado Astrico.
[130] Monologium Benedictinum Veldkirchii 1655. 30. Dec. pag. 891.
[131] Pertz Mon. SS. IV. 575.
[132] Ib. 578.