personaliter novit, etim non magistrum, sed servum Adalberti his verbis dicit: „Memoriam vero viri (Astrici nempe) saepe pono, cuius relacione haec scribo, quem servum martyris agnosci volo”[141].
Adalberto Pragensium Episcopo constituto, Astricus noster proximus illi affuisse non videtur; legenda enim prima aperte haec scribit: „nocte vero aut habuit fratrem Gaudentium, aut coecum natum, extra quos suo cubili amicissima familiaritate iunctos et se tercium, nenao quartus recubuit in una domo”[142]. Ast dum Adalbertus a. 989. ob scelera populi Romam se retraxit, viae comitem illi etiam Astricum nostrum adiungunt Palacky[143], Dudik[144] et Carolus Szabó[145]; quod equidem etsi verisimile sit, legendae tamen aperte non docent, solum fratrem suum Gaudentium nominant et legenda prima subiicit: „Deinde pueris remissis in patriam - -”. E tribus autem, qui cum eo remanserant, sociis duo, postquam habitum monachi induisset, pariter domum reversi sunt; pergit enim legenda: „Duo autem ex fratribus, qui cum eo erant, iam dudum videntes, quia se monachum facere vellet, non bene relicto clipeo fugam dederunt. Solus vero Gaudentius - - remanens, cum beato viro monachatum - - consecutus est”[146]. Hortim recedentium unum scriptores praedicti Astricum nostrum fuisse existimant.
Ubi duos insequentes annos Astricus exegerit, incertum, anno tamen 992. iterum comparet, „quo - ut Bruno testatur - populus terrae episcopum suum (Adalbertum) revocat; sancti viri papatem sapientem, Radlam, et quia frater carnis suo duci erat, Cristianum monachum (Boleslai II. fratrem, alias Strachkvas dictum) eloquentem virum, in suum opus eligunt. Hi duo cum litteris metropolitani Romam veniunt, de reditu pastoris papam appellant”[147]. Bruno quidem ait, Adalbertum „quinquennio pleno” Romae monachum egisse, sicque legatio Astrici, et Adalberti reditus non in praedictum, sed in 994. a. incideret; ast Bruno aut aberravit, aut, quod verisimilius, Adalberti secandam etiam Romae commorationem hic computaverit[148].
Adalbertus a papa et coacta hunc in finem synodo redire iussus et comitatu duodecim monachorum[149] auctior factus, legatis se cum Gaudentio patriam petiturus adiunxit, conscensaque Anconae navi „Segniam in littore Dalmatico positam appellit, atque inde se in Pannoniam insinuat”[150]. Astricus hac occasione
[141] L. c. 607.
[142] L. c. 585.
[143] L. c. 239.
[144] L. c. 69.
[145] A m. vezérek kora 379.
[146] L. c. 587. 588.
[147] L. c. 602.
[148] Dudik I. c. 72. 2)
[149] Dobner Annal. IV. 370 Dubravius (1. c. 156) ad sex reducit,
[150] Dubravius 1. c. 155.