primum duci Gyejcsae et Stephano innotuit, paulopost principem in Regno cathedram conscensurus.
„Cumque emenso itinere Pragam venirent - ait legenda prima - eunt ei obviam omnis aetas et sexus et quasi cum ingenti gaudio acceperunt eum”[151]. Adalbertus ante omnia monachis secum allatis prospicere cupiens, sylvam nomine Sarka acquisivit, in qua dein Boleslaus dux „ex precepto - ut ipse dicit - domini Johannis pape” monasterium, quod Brevnoviam vocant, sub nomine s. Margarethae prope Pragam notum, erexit, illique a. 993. nomine abbatis praeposuit Radlam, qui Anastasii nunc nomen suscepit, quod idiomate Sclavorum in Astricum immutatum est, quo apud nos postea longa annorum serie inclaruit[152].
Ast Adalbertus inopinato casu ob mulierem adulteram, quam a furore populi salvare volebat, exitiale dominorum de praepotenti genere Wršovec odium incurrit. In his rerum adiunctis amplius cum fructu operari se non posse ratus, divinus heros - ut Bruno ait - ascendit equos, dulcem Romam revisit. Ut Astricus itineri se comitem accingat, his eum verbis persvadere conatur: „Scias certum, aut ubi sum ego venies, aut amplius me nunquam videbis”. Astricus tamen nec primum, eominus iteratum hunc Adalberti recessum probavit, quocirca etiam simultates inter eos enatae fuisse videntur. Huc enim pertinere arbitramur, quae Surius e codice hodie incognito legendae Brunonis his verbis adiecit: „Astericus eius clericus, contra sanctum virum arguendo, increpando, cum multa inutilia furibundo animo loqueretur, ultra limitem rationis proterva contentione progressus, quasi quem amplius videre nollet, magna cum amaritudine reliquit. Arrepto autem itinere, tota die ipse cum socio homine suo equitans, errare coepit, et cum viam, haud aliter atque mauum suam sibi notam, invenire non posset, ex poena cognosceret, quam grave peccatum cum episcopo contendendo perpetrasset. Porro ad vesperam casso labore reversus in urbem, quod ira dictante ex humana infirmitate deliquisset, poenitere coram Deo toto corde coepit”[153]. Adalbertus ergo sine Astrico recessit. nec eum, utbene praedixit, Astricus amplius conspexit.
Paulo post tamen et Astricus ipse loco cedere debuit. Demini enim de Wršovec, adiuvante eos ipso Duce Boleslao III., 27. sept. a. 995. arcem Libic oppugnant, capiunt et s. Adalberti „fratres, fratrumque filios, masculum una
[151] L. c. 589.
[152] Dubravius 1. c. 156. Dudik 1. c. 76. Car. Szabó 1. c. 380. Male ergo Bonfin. (Dec. II. 1. I. pag. 174) et Mabillon (Acta. SS. 1. c. 67 et Annal. IV. 143) tum Inchoffer (Annal, I. 272) et Szentiványi (Paralip. 68) illum post adeptum Episcopatum Anastasii nomen suscepisse, aut a Stephano accepisse docent. Male pariter Szalay (Magyarorsz. Tört. I. Lipcse 1852. 71.) dubitat, an Astricus idem cum Anastasio fuerit.
[153] Pertz 1. c. 604.