cum insonte femina, omnes morte saevissima dampnarunt”[154]. Tristi huic excidio Astricum quoque interfuisse fratresque Adalberti salvare voluisse, Bruno his verbis testatur: „Sancti viri fratres quatuor, bello strenui et nescii cedere loco, dum, de quo iam diximus, clericus Radla consilium dedit, parum valencia arma dimiserunt et quam praeliando pulcram mortem putarunt, confugiendo ad ecclesiam, ut est in humanis oculis, turpem acceperunt. Nam falso data est spes vivendi et dum exeuntes ecclesiam sponte in manus hostium vadunt, - - inconspectu omnium pulcra corpora subierunt capitalem sententiam.”[155]
Astricus a furiosis, quia clericus erat, liber dimissus, saluti suae consulturus, cum monachis suis Bohemiam, non amplius reversurus, relinquit, et patriam nostram intrans Gyejcsae ducis patrocinio se sociosque commendavit, a quo benigne exceptus, stabilem in Hungaria fixit sedem.[156]
Interea Adalbertus Roma denuo redire coactus, cum in itinere constitutus, immanem fratrum suorum caedem inaudisset, Bohemiam devitans in Poloniam se recepit. Hic constitutus, ultimi quod in Prussiam paravit, itineris sui Astricum quoque nostrum, quem tenerrimo semper amore dilexit, socium habere voluit. „Miserat ergo - ut Bruno scribit - his diebus ad Ungrorum seniorem magnum (Gyejcsam) immo ad uxorem eius, quae totum regnum manu tenuit, virum et quae erant viri ipsa regebat, - - Ad quam tunc per venientes illuc nuncios in haec verba epistolam misit: „Papatem meum, si necessitas postulat et usus, tene; si non, propter Deum ad me mitte meum.” Ipsi vero clam cartam alia mente, alia sententia misit: „Si potes, inquit, cum bona licencia, bene; si non, vel fuga fugiens, tempta venire ad eum, qui le desiderio concupiscit, Adalbertum tuum.” Astricus tamen vagas Adalberti vias, ut iam observavimus, improbans, venire recusavit. „Ipse autem - prosequitur Bruno - venire non potuit, vel ut homo noluit; ut enim hodie (mortuo nempe iam Adalberto) audis ipsum dicentem, quem nunc, sicut siciens aquam frigidam, totis visceribus flagrat et amat, ardua scandentem tunc semper fugiebat.” Ne tamen ideo Astricum redarguere videatur, haec adiicit: „Ipse tamen iam erat monachus, et, ut dicunt, qui tunc temporis norunt, pulcheretbonus.”[157]
Uti videre est, Legendae Astricum eundem cum Radla et Papate aperte non dicunt, id tamen vel ex allatis illarum verbis tam clare apparet, ut quomodo hoc attentionem scriptorum nostrorum fugerit, merito mirum videri posset, si textum
[154] Legenda prima 1. c. 592.
[155] Ib. 606.
[156] Palacky 1. c. 243. Dudik 1. c. 80.
[157] L. c. 607.