textum legendarum, qui ex actis Sanctorum a Surio illis innotuit, depravatum nesciremus. Atque hinc factum est, ut etiam hic dubii haererent. Sic Pray[158] sub Papate Deodatum s. Stephani patrinum latere putavit; Katona autem, et Stilting ut erant acrioris ingenii, reiecta hac opinione, in Papate reipsa Radlam agnoverunt, sed ut simul Astricus fuisset, illuc non pervenerunt.[159] A quo tamen textus genuinus editus est, scriptores Papatem, Radlam et Astricum unum eundemque pridem agnoverunt.[160]
Astricus Adalberti voto non deferens, providaque hac agendi ratione patriae nostrae servatus, ubi primum cum sociis suis consederit, videamus.
Legenda s. Stephani maior et Hartvicus Astricum devicto iam duce Koppány, adeoque post a. 998. Hungariam intrasse dicunt. Hartvico etiam hic inhaerent scriptores; sic Mabillonius[161] Astricum post mortem Adalberti (+ 23. Apr. 997,); Inchoffer,[162] Spangár,[163] et Timon[164] autem expresse a. 998. advenisse affirmant. Stiltingus quidem adventum eius a. 995. affigendum recte existimavit;[165] ast Katona[166] illum directe erroris arguit, et opimonis suae in Fejério insuper acerbum nactus est propugnatorem.[167] Stiltingum tamen bene combinasse et Astricum reipsa a. 995, mense circiter Octobri advenisse, superius prolata clare ostendunt.
Astrici adventu enarrato, Legenda et Hartvicus haec subiiciunt: „Ascricus abbas cum suis honorifice susceptus, ad radicem Montis ferrei coenobium sub titulo sancti patris Benedicti construxit.”[168] Voces hae ingentem inter eraditos excitarunt litem. Cum enim in diplomate s. Stephani, Abbatiae montis Pannoniae a. 1001. dato, mentio Anastasii abbatis his verbis: „consensu Domini Anastasii abbatis de monasterio s. Martini, in monte supra Pannoniam sito, ab genitore nostro incepto,” et „quia per orationes sanctas fratrum eiusdem monasterii consiliante Domno Anastasio praescripto abbate, et iugiter adiuvante, confortati et laureati sumus,” - pariter occurrat; pars scriptorum Astricum nostrum eundem cum Anastasio hoc, seu abbatem s. Martini, alii autem diversum ab illo et abbatem montis ferrei seu Pécsváradiensem statuunt.
[158] Annales Veteres Hunnorum 382, 384.
[159] Hist. Cr. Duc. 663, Vita s. Steph. 80.
[160] Pertz (Mon. SS. IV. 589. 91.); Palacky (Gesch. r. Böhmen I. 234. 245.); Dudik (Gesch. Mähr. II. 76.) Szabó (Vezérek kora 380.)
[161] Annal. IV. 115.
[162] Annal. 245.
[163] Krónika IV. 114.
[164] Epitome ad a. 998.
[165] Vita s. Steph. num. 154. pag. 127.
[166] Hist. Eccl. Coloc. I. 147.
[167] Initia Rel. 107.
[168] Pertz Mon. SS. XI. 232.