Pécsváradiensem illum abbatem confidenter asserunt: Dlugossus, ut supra iam vidimus, Du Mesnil[169] Yepes[170] et post illum Bucelinus[171] Tarnóczi[172] Batthányi,[173] Koller[174] Palma[175] Anonymus quidam[176] et imprimis Szvorényi, qui quaestionem hanc sub titulo: De Astrico montis Pannoniae putatitio primo abbate, specialiter pertractat,[177] cuius sententiam ambabus manibus acceptat contortarum opinionum avidus auceps, Georgius Fejér.[178]
Econtra Abbatem montis Pannoniae fuisse affirmant: Stiltingus[179] Timon;[180] Szentiványi,[181] Schmitth,[182] ac praecipue Fuxhoffer, qui nominatim contra Szvorényium consurgit,[183] Michael Horváth,[184] Carolus Szabó[185] et Florianus Mátyás.[186]
Stephanus autem Katona dubius haeret, nam cum Astricum primum s. Martini abbatem asseruisset,[187] subin mutata sententia, sic mentem suam exprimit: „Primus igitur Abbas monasterii s. Martini non fuit Astricus; nec illum intelligit s. Stephanus, quum Anastasii - - meminit”. Tum concludit: „Nullum proinde dubium est, Astricum illum non ex Abbate montis Pannoniae, sed ex Abbate montis ferrei Colocensem Episcopum creatum.”[188] Inchoffer quaestionem hanc complanare volens, Astricum quidem s. Martini abbatem dicit, prius tamen Pécsváradiensem fuisse contendit.[189] Hanc opinionem prorsus inversam, Desericius, quemadmodum reliqua passim Inchofferi asserta, suam iaciens, sic pro more suo se diffundit: „Huic quocirca Monasterio (Montis ferrei) nondum in Abbatiam evecto (quam subtiliter!) praefuit aliquamdiu discipulos instituens B. Astricus; ita nihilominus, ut Monasterii quoque s. Martini exaedificandi, eiusque fratrum curam gerere haud negligeret. - - - Sed vero plus nimio sollicitus Dux
[169] Doctr. et Disc. Eccl. IV. 37.
[170] En les rayzes del monte ferreo. Cronica general. V. 264.
[171] Menolog. Benedict. 891.
[172] Ind. Sanct. Hung. 47.
[173] Leg. Eccl. I. 366.
[174] Hist. Ep. Quinqu. I. 362.
[175] Not. Rer. Hung. I. 194, 199, 211.
[176] Fragmenta ad Hist. Eccl. Hung. Poson. 1802. I. 17.
[177] Hist. Eccl. Hung. Amoenitates. Jaurini 1795. I. 1.
[178] Cod. Dipl. I. 303; III. II. 129., et Initia Rel. 106.
[179] Vita s. Steph. nro 157. pag. 127 et nro 258. pag. 202.
[180] Epit. ad a. 998.
[181] Paralip. 62.
[182] AEppi Strig. I. 3.
[183] Monaster. I. 68.
[184] Az első eszt. érsek 4.
[185] Vezérek kora 430.
[186] AsztrikAnasztáz 7.
[187] Hist. Crit. Ducum 727.
[188] Hist. Eccl. Coloc., I. 147.
[189] Annal. 249.