Stephanus de praeficiendo Protoabbatiae s. Martini stabili antistite, quae iam ad fastigium properabat, cogitationem iniit. Neque diu cogitandum illi fuit: etenim Astrici probitas, doctrina. prudentia, agendi dexteritas prae oculis versabatur. Hunc iccirco confirmavit, primumque iussit Archiabbatem (sic) in Monasterio s. Martini.[190]
Mabillonius autem omnia de Astrico nostro confundit. Sic Anastasium Archiepiscopum Strigon. inscribit, ast una illum, Sebastiano visum recepto, Colocam rediisse dicit; alibi autem episcopum Colocensem et Archiepiscopum Strigon. appellat. Porro Pécsváradiensem abbatem quidem stafuit, sed ab Anastasio distinguit.[191] Hanc distinctionem etiam P. Michael Horváth acceptat, et Astricum quidem Abbatem s. Martini tum Colocensem Episcopum et Sebastiani Administratorem, Anastasium autem pariter s. Martini Abbatem constituit, „qui dum Astricus Sebastiani Metropolitae Strigon. per triennium oculis capti munus in regenda ecclesia Strigon. supplevisset, vicarius fuerat illius in gubernanda Colociensi Dioecesi et deinde in regimine eiusdem Ecclesiae Astrico successit.”[192]
Omnes hi ideo in diversos hos errores inciderunt, quia Astricum, ut vidimus, anno tantum 998. advenisse putarunt; hoc enim in casu reipsa pro Abbate s. Martini haberi non posset, quia, ut Fejér argumentatur: „non est possibile, ut ii filii s. Benedicti, qui iam Geysae duci ministrabant, usque adventum Astrici, acephali, absque Abbate domiciliati fuissent.”[193] Quia tamen Astricus, ut supra docuimus, anno iam 995. advenit, nec ante bellum cum Koppány aliud praeter s. Martini in Regno extitit monasterium, huius necessario Abbas Astricus esse debuit. Nec diploma Pécsváradiense, in quo Astricus primus Abbas Montis ferrei dicitur, contrariae opinioni quidquam suffragatur, prout id fusius iam edocuimus. Legendam tandem s. Gerardi nec adduceremus, ni Florianus Mátyás illam, ceu contrariae huic opinioni faventem, refutandam esse censuisset. Haec in eadem leguntur verba: „Accidit Dominum Anastasium Waradinensem (seu. Pécsváradiensem) abbatem illis diebus (dum nempe s. Gerardus advenerat) Quinqueecclesias pervenire.” Miror, quomodo Mátyás hic adhaeserit;[194] Gerardus enim vix ante a. 1022. Quinqueecclesias pervenit.[195] Si ergo Anastasius hic tempore adventus Gerardi Abbas fuit Pécsváradiensis, idem cum Astrico ipso facto esse non potuit. Quare iam Katona illum ab Astrico distinguendum docuit.[196]
[190] De Init. Hung. V. 34.
[191] Acta SS. 65. 66. et XXVI. Item Annales IV. 115. 143. et 191.
[192] Natales AEp. Col. 13. 15.
[193] Initia Kel. 107.
[194] AsztrikAnasztáz 8.
[195] Katona Hist Crit. 288.
[196] Ibid. 296.