Astricus ergo ex Abbate s. Martini Montis Pannoniae, qua dignitate inde ab ultimis a. 995. mensibus, insignitus erat, in primum Metropolitam fecentis Ecclesiae Hungariae sublimatus est. - -
His ita digestis, reliqua Astrici nostri acta ordine chronologico suis in locis proponemus.
1.
Ante 979. - Gyejcsa Dux arcem Strigoniensem ac Ecclesiam s. Stephani Protomartyris exstruit.
Ecclesiam esse fundatam ante tempora beati Regis Stephani, scilicet per dominum Geyzam Regem (sic) patrem eiusdem, qui construxit eciam castrum Strigoniense.
Visitatio Canonica Ecclesiae s. Stephani Protomart. a. 1397. In Arch. Cap. Strig. privato. Lad. 53. Fasc. 1 Nro 7. - Verba haec notabilia, a6, cum traditioni per Turcas tunc adhuc non inserruptae, innitantur, prorsus fide digna, originem arcis Strigoniensis, clare manifestant. Num autem arx haec ante tempora seu nativitatem s. Stephani constructa fuerit, e praeallatis verbis non elucet; Ecclesiam attamen s. Stephani Protomart. ante nativitatem s. Stephani regis erectam fuisse, praeter allata verba etiam Ladislaus IV. Rex a. 1272. sic testatur: „Vbi (in hac ecclesia) beatissimus Rex Stephanus sanctum nomen suum proprium et nativitatis sue pronunciacionem per os s. Stephani prothomartiris, omnipotentis dei veri nuncij, recepit.” (Vide ad a. 1272.) Haec ultro erroris arguunt fontes nostros patrios, qui s. Stephanum anno iam 969. natum asserunt. Stante enim assertione hac, Gyejcsa ecclesiam hanc vivente adhuc patre suo Taks duce, antequam regimen regni suscepisset, et antequam quod maxime considerandum,. fides christiana Hungaris per quempiam annunciata fuisset, in mediis cum exteris bellis construxisset, quod nemo prudens sibi persvaserit. Igitur cum Katona dicamus oportet, Stephanum decem annis tardius, a. 979. natum fuisse; hac enim ratione omnis difficultas evanescit, nam sic Gyejcsa, qui ab a. 972. ducatum gessit, usque nativitatem filii sui et in fide a praeconibus instrui et ecclesiam hanc erigere commode potuit.
Exstitisse tamen in monte hoc antea iam ecclesiam quampiam, cuius rudera per Gyejcsam in fundamenta huius ecclesiae conversa sunt, Joannes Máthes, qui occasione demolitionis veteris arcis Strigon. ad aedilem Directionem actualis Commissarii munere fungebatur, ita memoriae tradidit: „Singulare in constructione aedificii (Ecclesiae) huius id memorari meretur, - - - quod in muris extra terram stantibus, et fundamentis, quae tempore demolitionis clavis ferreis saxi adinstar divelli debebant, nec una quidem tegula reperta fuerit. Ipsa fundamenta maiori in parte vidimus ex lapidibus caelatis, capitellisque diverso, praesertim caeruleo rubroque colore illitis, constitisse, qui iam antea ex ruinis veteris alicuius aedificii protracti huc locati erant.” Tum prosequitur: „Infra ipsa fundamenta sanctuarii meridiem versus repertum est sepulchram lapideum. Erat in eo cadaver combustum, circa quod carbones