carbones ossibus mixti, cum Calice argenteo exiguae formae, non ultra quinque pollices alto, prae antiquitate iam tactu manuum in pulveres friabili, ex una, duo porro nodi Chrystallini lato hieroglyphici laboris annulo aureo ornati, ex altera parte deprehensi: horum maior ad caput, minor autem ad pedes iacens. Operculum sepulchri Tabulam ex lapide calcario durissimo referebat, supra quod directe murus angularis dicti sanctuarii ad cornu Epistolae exstructus fuisse videtur.” Tum sepultum hic „saeculo nono aut decimo magnum Ecclesiasten et infelici fato fanctum” adstruens, adiicit: „Monumentum hioc luculenter id quoque testatur, quod huius ecclesiae sanctuarium seculo nono vel decimo iam exstiterit, adeoque iam prius erectum fuerit.” (Arx Strigon. 21. 24. 25.) Haec ergo verbis Visitationis citatae omnino suffragantur.
Ecclesia haec initio Capella domestica palatii regalis fuisse videtur, nam alia huius Ecclesiae Visitatio sec. 15. ineuntis, haec habet: „Responderunt dominus prepositus et canonyci, quod prout ipsi scire possunt, in principio erat in ipsa ecclesia fundatus magistratus et Rector ipsius magistratus vocabatur magister ecclesie sancti Stephani, qui habuit certas decimas et proventus.” (Orig. in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 53. fasc. 1. Nr. 8.) Ecclesia autem haec celebritatem maximam inde nacta est, quod inadsito aedificio primam lucem aspexerit sanctissimus Rex et Apostolus noster beatus Stephanus, quod aedificium postea in Capellam conversum et Ecclesiae huic adnexum fuit, prout Visitatio prima his testatur; „Repertum est omnia altaria dictae Ecclesie esse consecrata, que sunt numero quatuor, et unum aliud in sacristia et aliud in Capella, in qua natus fuit beatus Rex Stephanus” (Fejer X. II. 518. 520.) Loco huic, nobis Hungaris sacerrimo, per demolitionem tamen veteris arcis quatuor circiter orgias depresso, nunc Capella s. Stephani Protomartyris in latere orientali novae Basilicae superstructa est.
2.
979. - S. Stephanus Rex Strigonii in lucem editur.
Strigoniensi oppido nativitatis exordium habuit. - Nascitur interea praedictus a Domino principis filius, quem secundum prophetam, antequam in utero conciperetur, Dominus novit.
Legenda s. Stephani minor et maior. Pertz Mon. SS. XI. 226. 230. - Visiones, quibus nativitatem eius patri et matri a Stephano Protomartyre praenunciatam fuisse legenda maior et Hartvicus (ib. 230) asserunt, scriptores quidam, in specie Godefridus Schwartz (Initia rel. Christ. 14.) qui eas „futilis cuiusdam fraterculi, in cellula sua superstitiose negotiosi, abortum” nominat, et recentius Carolus Szabó (Vezérek kora 404.[197] ) explodunt. Econtra scriptores cath. praecipue Katona (Hist. Ducum 565) eas viribus omnibus vindicant. Nos impossibiles non fuisse, ultro admittimus; num reipsa evenerint, cum nihil ad rem faciant, nihil moramur; id tamen certum, traditionem hanc in Hungaria continuo viguisse, eamque etiam Paparum et Regum nostrorum litteras, prout suis in locis videbimus, subintrasse. - De anno eius natali inter scriptores non convenit. Marci. Chronica sec. 14. (edidit Toldy Pest 1867. pag. XXXII.) ad antiquiorem fontem provocans, ait: „Geycha vero divino praemonitus oraculo anno dom. inc. nongentesimo sexagesimo nono, quemadmodum in Legenda b. Stephani Regis scriptum est, genuits. Stephanum Regem ex Sarolta
[197]