Sarolta, filia Gyula.” Hunc sequuntur Joannes Thuróczi (Chron. Hung. p. II. c. 27.; in editione tamen Beliana Scriptorum Rer. Hung. formae 8ae Tirnav. 1765. I. 149. emansit vox: sexagesimo), Ranzanus (Epitome Rer. Hung. indice 8.) et Chronicon Budense (edit. Podhradezky Budae 1838. 61.); scriptores tamen recentiores, uti Baronius, Spondanus, Balbinus a. 989., Hansizius, Stiltingus et Pray a. 983. 984.; Inchoffer a. 985. Hell autem et Katona a. 979. propugnant (Katona Hist. Duc. 578.) His in obversum Carolus Szabó (Vezérek kora 340.[198] et 388.[199]) recentissime praedictarum Chronicarum opinioni assentiens, a. 969. natalem eius fuisse contendit. Quia tamen Stephanus anno hoc exrationibus sub Nro 1. productis nasci non potuit, nos Stephanum Katona secuti, anno 979. Stephanum natum fuisse asserimus.
3.
994.- S. Stephanus Rex Strigonii per s. Adalbertum, Comite Deodato patrem lustricum agente, baptisatur.
Hunc Deo dilectus Adalbertus episcopus crismali baptismate, secundum credulitatis suae veritatem intinxit et susceptor eius fuit. Nomen sibi impositum est Stephanus.
Legenda maior s. Stephani. Pertz 1. c. XI. 231. - Idem refert Annalista Saxo ad a. 1038. his verbis: „Stephanus religiosus Vngarorum rex obiit, qui cum omni gente sua ad fidem Christi conversus fuerat; hunc s. Adalbertus episcopus et martyr baptizavit.” Idem et alii testantur, ut adeo Ademarus Chabanensis, qui Stephanum a Brunone Russorum Apostolo baptizatum tradit, quamvis synchronus, nullam fidem mereatur. (Katona Hist. Duc. 633.) Non tamen illum Adalbertus iure dioecesani Episcopi baptizavit, prout Palacky (Geschichte v. Böhm. I. 221. 226.) et Dudik (Geschichte Mähr. II. 41.) somniant, qui fines Moraviae et Episcopatus Pragensis ex amore laudabili quidem nationis propriae, sed contrahistoricam veritatem, Strigonium usque extendunt, caeterum opinionem hanc nimis nobis iniuriosam, omni prorsus fundamento carere, et Carolus Szabó (M. vezérek kora 382.[200]) et nos ipsi (Lányi Egyház történ. Esztergom 1866. I. 199.) fusius ostendimus. De patre eius lustrico Chronicae nostrae haec adnotant: „Intravit ergo primo Deodatus de Comitibus s. Severini de Apulia, qui fundator extitit monasterii de Tata et parator. Iste etiam cum s. Adalberto Pragensi Episcopo s. Regem Stephanum baptizavit, cuius quidem monasterii nomen pro eo Tata appellatur, quia cum B. Rex Stephanus ipsius nomen ob reverentiam non exprimeret, sed eum Tata appellaret, abolitum est nomen Deodati, sed Tata extitit vocatus, unde etiam. ipsius monasterium taliter est vocatum. Huius quidem generatio in Pannonianon habetur, quia quamvis uxorem habuisset, tamen sine haeredibus finivit vitam suam.” (Marci Chron. XXV. Thuróczi Chron. II. c. X.) - Anno hoc baptizatum eum fiusse, Katona (Hist. Duc. 639) et Car. Szabó (1. c. 388) evincunt. - Strigonio autem, ceu loco eius natali, solemnitatem hanc antiqua Hungarorum traditio vindicat, quam Ladislaus IV. Rex (Vide Nrum 9.) posterorum memoriae tradidit.
[198]
[199]
[200]