4.
992-995. - S. Adalbertus idolum quoddam Hungarorum Strigonii incendit.
Legitur eciam, quod in Ungaria Christum predicaret beatus Adalbertus; primum quidem per nuncios suos, deinde per se ipsum, et innumerabilem populum verbo predicationis atque multis miraculis ad fidem converteret. Accidit eum pervenire ad locum, ubi sedes est principalis tocius regionis (seu Strigonium.) Erat autem ibi ydolum quoddam celebre pre ceteris, ex quo demones frequenter dare manifeste responsa solebant. Hac igitur causa turbe vicinarum urbium ad huius rei spectaculum statutis temporibus illud adorature conveniebant. Maxima itaque multitudine populi ydolum circumstante, sanctus pontifex fide fortis, paratus pro Christo tradere in mortem animam suam, audacter accessit, et videntibus cunctis face acceusa in conspectu sacerdotum ydoli, omnibusque virtute Dei consternatis atque stupentibus tante auctoritatis constanciam nullo contradicente, illud penitus concremavit.
Miracula s. Adalberti Mart. Pertz Mon. SS. IV. 613. - Strigonium ergo praecipuus faerit nidus paganismi. Et sic unde vanae superstitionis tenebrae regnum obnubilabant, inde lux vera Christianae religionis effulsit!
5.
Ca. 998. - S. Stephanus in arce Strigoniensi ecclesiam cathedralem erigit.
Dicunt Hungari, quod s. Adalbertus Pragensis episcopus regem Stephanum ad fidem convertit et baptizavit, et ipse rex sua praedicatione Hungaros convertit et maiorem ecclesiam Strigonii in honorem Adalberti instituit.
Albericus haec quidem ad a. 1010. narrat „Sed quia - ut Katona (Hist. Crit. I. 166) bene observat - plura hic auctor, quae diversis temporibus contigerunt, eadem serie narrat ac obiter tantum ecclesiam illam in honorem Adalberti positam, commemorat; certus piae grataeque liberalitatis annus istinc erui non potest.” - Quod tamen Stephanus ecclesiam hanc statim post caedem Adalberti, aut quod ex adiunctis verisimilius videtur, post pugnam cum Koppány inchoaverit; exinde patet, quia a. 1000. in eadem iam coronatus fuit, quin tamen ideo ecclesia haec anno hoc, ut verba Chronicae Mixtae aperte docent (vide Nr. 10), iam plene ad fastigium perducta fuisset. Dubravius quoque (Hist. Boh. 159) haec ait: „Porro Stephanus Pannoniae Rex Strigonii in arce sua Regia primus ei (Adalberto) templum constituit.” Idem repetit Damalevicius (Series Archiep. Gnesnen. 64.) Ut adeo nullum sit dubium, ecclesiam hanc hoc circiter anno strui coeptam fuisse. Franciscus Baranyai (Disquisitio not. ant. Civ. Strigon. 34.) ecelesiam hanc non in arce, sed in urbe Strigon. aedificatam fuisse contendit. Ast opinionem hanc omni prorsus fundamento carere, Georgius Fejér (Tud. Gyüjt. 1821. VIII. 90) egregie ostendit. - Ecclesiam hanc tempore procedente auctam et restauratam fuisse videbimus.