6.
998.- S. Stephanus corpus devicti ducis Koppány quadrifariam dividi et partem Strigoniensis civitatis portae affigi curat.
In eodem autem proelio Vencellinus Comes interfecit Cupan Ducem. - - Ipsum vero Cupan Beatus Stephanus in quatuor partes fecit mactari: primam partem inisit in portam Strigoniensem, secundam in Vesprimiensem, tertiam in Jauriensem, quartam autem in Erdelw.
Marci Chron. 1. c. pag. XXXIII. Thuróczi Chron. II. c. 28. Chron. Bud. 1. c. 63. - Dubia Stiltingi, exinde suborta, quod factum hoc lenissimis s. Stephani moribus parum sit consentaneum, nec Transilvania eo tempore Stephano paruisse videatur, dissolvit Katona Hist. Duc. 718.
7.
Ca. 999. - S. Stephanus Archiepiscopatum et Capitulum Strigon. fundat, liberaliter dotat, ecclesiamque Strigon. Caput et Magistram omnium totius Regni Ecclesiarum constituit.
Provincias in decem partitus est Episcopatus, Strigoniensem ecclesiam metropolim et magistram per consensum et subscriptionem Romanae sedis apostolici ceterarum fore constituens.
Vita Maior s. Steph. ap. Pertz. Mon. SS. XI. 232. - Consentiunt litterae Sylvestri II. Papae, sequentia exhibentes: „Quare gloriose fili, cuncta a nobis et sede Apostolica expostulata, diadema, nomenque regium, Strigoniensem metropolim et reliquos episcopatus de omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate, praemonente atque ita iubente eodem omnipotente Deo, cum apostolica et nostra benedictione libenter concessimus, concedimus, et impertimus.” (Katona Hist. Crit. I. 14.) Idem testantur etiam plures Reges nostri, ut per decursum operis huius videbimus. Capitulum autem Strigon. constantem hanc traditionem a. 1397. occasione visitationis disertissimis verbis sic enunciat: „Ipsi domini prepositus et Capitulum concorditer et vno ore responderunt, quod sicuti ipsi scire possunt, Ipsa ecclesia Strigon. fandata fuit per beatum Stephanum Regem Hungarie, qui fungebatur Legacione Sedis Apostolice de latere et fundauit sub vocabulo beate marie virginis et sancti Adalberti, et erexit in metropolitanam, caput, matrem et magistram aliarum ecclesiarum Regni Hungarie, constituens Archiepiscopum in prelatum et caput, Capitulum autem in membra.” (Fejér X. II. 508.) Ex his ultimis verbis apparet, etiam Capitulum, quod alioquin suapte sequitur, a b. Stephano fundatum fuisse, quod in eadem Visitatione idem Capitulum sic testatur: „ijdem Prepositus et Capitulum concorditer responderunt, Quod sicuti ipsi sciunt et scire possunt, quando dicta ecclesia Strigoniensis fuit fundata per beatum Stephanum Regem in Metropolitanam, eodem tempore eciam ipsum Capitulum fundatum fuit, ut sicuti in capite quo ad dignitatem Archiepiscopalem, ita in membris proporcionabiliter quo ad distincciones fundatum et dotatum est.” (Ex orig. - Fejér ib. 511. verba haec emisit.)
Cum b. Stephanus omnibus a se fundatis ecclesiis litteras fundationales concesserit,