procul dubio talibus etiam principem hanc Ecclesiam, principalem nempe fundationem suam, providerit. Si tamen earum nec vestigium ullibi appareat, nemo id miretur. Stephanus enim litteras has certe in forma clausa, quemadmodum Monialibus graecis de Valle Vesprimiensi, edidit. Quemadmodum autem litterae hae, Monialibus concessae, clausae servabantur ad tempora usque Colomanni Regis, nec nisi litibus emergentibus a. 1109. apertae foerunt; (Szerdahelyi Diploma Graecum 36.) sic et litterae Ecclesiae Strigon. concessae, necessitate aperiendi non emergente, clausae servari potuerunt ad tempora Emerici Regis, atque in combussione Ecclesiae Strigon. intra a. 1188-1189. (Nro 140.) incinerari, adeoque sine vola et vestigio perire, quia cum clausae fuerint, transumi non potuerunt. Hinc nec dotem, quam Ecclesiae huic b. Stephanus assignavit, cum omnimoda determinare certitudine valemus, eo minus, cum et Capitulum in visitatione suprafata de dote hac, licet eam e traditione, tunc adhuc per Turcas non interrupta, perbene nosse potuerit, generaliter sic tantum se enunciat: „quod dicta Ecclesia Strigon. fundata fuit per. s. Stephanum primum Regem Hungarorum et per eundem decimis, possessionibus et predijs ac alijs prouentibus plurimis abunde dotata.” In tardioribus tamen litteris de dote hac vel adminus notabili eius parte per id edocemur, quod de pluribus possessionibus aperte enuncietur, eas Ecclesiae huic a fundatore eius, ergo a s. Stephano, concessas fuisse. Possessiones hae per decursum operis ultro innotescent.
Fundationis annum nullibi comperimus. Anno tamen hoc 999., in quem etiam scriptores, ut Schmitth dicit, (Archiep. Strigon. I. 3.) mire consentiunt, factam fuisse, rerum adiuncta ostendunt.
Tandem praesulem sic fundati Archiepiscopatus initio quidem tamquam Metropolitam, tardius autem, elevata nempe in Archiepiscopatum sede Colocensi, tamquam Primatem, eandem semper et aequalem in omnes totius Regni ecclesias potestatem et iurisdictionem exercuisse, aptiori loco edocebimus.
8.
999. exeunte. - S. Stephanus Astricum designatum Archiepiscopum Strigon. pro confirmatione novellae Ecclesiae Hung. et obtinenda Corona Regia, Romam oratorem mittit.
Quarto post patris obitum anno, divina commonente clementia eundem Ascricum praesulem, qui alio nomine Anastasius dictus est, ad limina sanctorum apostolorum misit, ut a successore sancti Petri principis apostolorum postularet, quo novellae Christianitati, exortae in partibus Pannoniae, largam benedictionem porrigeret, Strigoniensem ecclesiam in metropolim suae subscriptionis auctoritate sanciret et reliquos episcopatus sua benedictione muniret; regio etiam dignaretur ipsum diademate roborare, ut eo fultus honore, coepta per Dei gratiam posset solidius stabilire.
Hartvicus apud Pertz Mon. SS. XI. 233. - Tum proponit, quomodo eodem tempore etiam Misca Polonorum Rex nuncios pro obtinenda corona eo miserit, sed Papa in somno praemonitus, coronam, quae duci Polonorum mittenda erat, Stephano nostro concessit, Visionem hanc legenda s. Stephani maior ignorat, historiam allatae coronae breviter sic proponens