Stephanus rex appellatur, et unctione crismali perunctus diademate regalis dignitatis feliciter coronatur.
Hartvicus ap. Pertz Mon. SS. XI. 233. - Litterae quoque Sylvestri PP. II., quas Astricus Stephano pertulit, haec ita comprobant: „Idcirco et nos, singulari insuper privilegio Excellentiam tuam, tuorumque meritorum intuitu, Haeredes ac successores tuos legitimos, - - nunc et perpetuis futuris temporibus condecorare cupientes, ut, postquam Tu et illi Corona, quam mittimus, rite iuxta formulam Legatis tuis traditam, coronatus, vel coronati extiteritis: Crucem ante Te, Apostolatus Insigne, gestare facere possis et valeas, atqui illi possint valeantque; et secundum quod Divina Gratia Te et illos docuerit, Ecclesias Regni tui, praesentes et futuras, nostra ac successorum nostrorum vice, disponere atque ordinare, Apostolica authoritate similiter concessimus.” (Fejer I. 277.) Astricus ergo non tantum coronam, sed, quod inauditum illucusque erat, etiam officium Legationis de latere Stephano procuravit; crucis enim, quam attulit „omnis modus, figura et reliqua, per se loquuntur, esse Apostolicam, et earum simillimam, quae Legatis Romani Pontificis consvevit praeferri - - Eius effigies, quae in vetustissimis regum nostrorum ceris spectatur, - - cruci, quae Legatis Romani Pontificis praeferri solet, est simillima. (Kollár Hist. Juris Patr. Vind. 1762. 42. 41.) Stephanum officio legationis reipsa usum fuisse, sic ipse testatur: „Et sicut habui potestatem, ut ubicunque vel in quocunque loco vellem, Ecclesias aut monasteria construerem; ita nihilominus a Romanae sedis supremo Pontifice habui auctoritatem, ut quibus vellem Ecclesiis seu monasteriis libertates et dignitates conferrem.” (In litt. Bakonybél. a. 1037. Fejér I. 328.) Testatur etiam Bela IV. Rex, haec Gregorio PP. IX. scribens: „Petimus, ut officium Legationis non alii, sed nobis in terra Assani committatur, ut habeamus potestatem limitandi dioceses, distinguendi Parochias, et in hac prima institutione potestatem habeamus ibi ponendi Episcopos, de consilio praelatorum et virorum religiosorum; quia haec omnia beatae memoriae antecessori nostro s. Stephano, sunt concessa.” Et in signum huius potestatis „Crucem sibi et suo exercitui anteferendam petit. (Fejér IV. I. 113.) Visitatio autem Capituli Strigon. a. 1397. clare edicit, quod Stephanus „fungebatur Legatione sedis apostolice de latere.” (Fejér X. II. 519.) Idem tandem Leo PP. X. testatur, dum a. 1514. haec scribit: „B. Stephanus, primus Regni Hung. Christianus Rex, qui munere Legationis de latere functus fuisse dicitur.” (Czinár Monast. I. 45.) - His sic ultra spem prospere peractis, Astricus, „presul - ut Chron. Mixta habet - Strigoniensis ecclesie,” postquam in Episcopum consecratus (prout Callesius Annal. Eccl. Germ. IV. 722. et Desericius Init. Hung. V. 78. ac Fuxhoffer Monast. I. 67. recte combinarunt) et pallio Archiepiscopali insignitus fuisset, (Szabó Vez. kora 440.) „ut fidelis nuntius - prosequitur Chron. Mixta - ab apostolica sede accepta benedictione, a cardinalibus et curialibus romanae curiae petita licentia, laetus et exultans Ungariam veloci cursu properavit. - - - Nuntius Polonorum (qui coronam Romae obtinere non valuit) ad regem Ungarorum Stephanum pervenire cupiens, invenit nuntium Ungarorum in Venetiis civitate, quae supra mare posita est. - - Cum autem essent ad unum diem prope Albam civitatem, nuntium ante se praemiserunt, et adventum suum felicem regi nuntiaverunt. Quibus rex obviam cum episcopis et clericis populisque multis congregatis exiit, eosque gloriose et honorifice suscepit. Cum vero ab oratione surrexissent, coram omni populo, quomodo Deus miraculose cum eis operatus esset, enarraverunt ad laudem et gloriam nominis sui. Ungarorum autem nuntius diadema regni coronamque auro et lapidibus pretiosis fabricatam, crucemque pro sceptro ante ferendam in modum