apostolatus pariterque cum confirmatione privilegiorum obtulit. - - Post haec autem s. Dei genitricis, semperque virginis Mariae incipitur officium: Salve sancta parens, enixa puerpera regem; infra missam vero rex oleo saero inungitur et coronatur. Post missam vero osculum pacis omnibus praebet, alii vero manum sacram et annulum sacrum salutant, et benedictionem de ipso recipiunt. Quo finito praesul cum clero, milites cum populo kyrie eleison cum laudibus congruis proclamant, Deum omnipotentem et s. apostolos Petrum et Paulum benedicunt, quod sanctus et Deo dilectus Stephanus ex unctione sacri crismatis perunctus diademate regalis dignitatis feliciter coronatus est. Post haec autem regiam aulam introivit, epulis discumbunt et sie cum gaudio et laetitia laetum duxerunt diem.” (Bielovsky Mon.Pol. I. 503. 504. Endlicher Mon. Arp. 69. 70.) - Male Chronica haec coronationem Albae peractam asserit; Stephanum enim Strigonii natum, baptizatum et coronatum fuisse, Ladislaus IV. Rex his verbis affirmat: „Quum ipsa Sedes Strigoniensis sanctissimi patris et domini nostri s. Stephani regis, ortu per protomartirem prenunciato, decorata et sacro baptismate eiusdem sublimata, regalisque nostri diadematis imposicione extitit redimita.” (V. ad a. 1274). - Diem eius inaugurationis assumptae in coelos virgini sacrum fuisse, vetus Hungarorum traditio, quam antiquissima breviaria testantur, docet. (Pray Diss. de dextra s. Steph. Vind. 1771. 134.; Katona Hist. Crit. I. 56.) - Ritum coronationis Desericius per longum et latum iuxta modernum pro lubitu suo depingit, eumque a legato Pontificio adiuvante illum Dominico, ut illi videtur, Strigon. Metropolita, peractum existimat. (Init. Hung. V. 84.) Fuxhoffer econtra Stephanum ab Astrico, licet Colocensi Episcopo coronatum, neque per hoc iuribus Metropolitani, ut illi quidem placet, Sebastiani, quidpiam derogatum fuisse diversis argutiis contendit. (Monast. I. 68.) Non his et similibus argutiis opus est. Astricus enim coronavit, quia metropolita erat Ecclesiae Hung. in eoque, non autem, ut Fuxhoffer 1. c. vult, in Sebastiano, natum fuit primae in Hungaria sedi ius coronandi Reges, quod illibatum per tot secula ad dies usque nostros sedi huic servatum est.
10.
1000. exeunte. - Astricus Archiepiscopus Strigon., a s. Stephano in Poloniam missus, cum Duce Poloniae Strigonium revertitur, ibique in Ecclesia cathedrali post sacra ab Astrico peracta Stephanus cum Duce eodem pacem et amicitiam pangit.
Tribus vero post coronationis suae (Stephani) mensibus elapsis, accedens ad ipsum Lambertus praesul civitatis Cracoviae licentiam petiit, atque de corroboratione pacis et amicitiae ad memoriam reduxit;. cum quo sine mora praesulemStrigoniae Astricum et principem militiae, Albam nomine, ad avunculum suum Meschonem ducem Poloniae transmisit, rogans ipsum, ut cum magnatibus suis in terminis Ungariae et Poloniae conveniret. Qui congregato omni exercitu suo, ad regem ante Strigonium venit, ibique in terminis Poloniae et Ungariae tentoria sua fixit; nam termini Polonorum ad litus Danubii ad civitatem Strigoniensem terminabantur. - - - Crasrina autem die, orto iam sole, convenerunt simul et osculum pacis acceperunt, simulque complexis manibus