II.
DOMINICUS.
1037.
Memoria huius unica solum vice in Diplomate s. Stephani Abbatiae de Bakonybél a. 1037. dato, sic occurrit: „Existentibus Hungariae Primatibus: Dominico ArchiEpiscopo, Modesto Episcopo, Urzyo, Chunzio, Tomoyno Comitibus.” Dein post Monogramma Regis: „Dominicus Archiepiscopus Vice Cancellarius Pater est.”[206] Katona Dominicum hunc eundem cum Dominico praetensivo primo Archiepiscopo esse putat, quia autem Dominicum hunc primum. ut vidimus, eundem pariter fuisse cum Sebastiano contendit; sub tribus his unum eundemque Archiepiscopum latere dicit.[207] Hanc opinionem nequaquam sustineri posse, supra iam ostendimus. - Dominicum tamen hunc reipsa distinguendum esse a Dominico vicecancellario, bene Mátyás observat.[208] Dominicus enim noster in epilogo praecitati diplomatis primum inter Magnates Regni locum occupat, fuit ergo extra omne dubium ArchiEpiscopus Strigon., cui primus hic locus semper tribuitur; alter autem Dominicus, quia munere Vicecancellarii cum dignitate Archiepiscopi Strigon., ut vidimus, incompatibili functus est; alius a nostro Dominico, et quidem idem fuerit, qui iam a. 1001. ut vicecancellarius comparet.
Reliqua omnia, quae Schmitthius[209] de Dominico hoc profert: quod nempe mortuo s. Stephano Basilicam Albensem prius sacraverit, ac lugubres dein sanctissimi Regis exsequias peregerit; quod Petrum Regio diademate incinxerit; quod tandem profligato Aba Rege, ab Hungaris veteri superstitione captis obtruncatus fuerit; tantum adiunctis conformiter enarrata sunt, quin historico quopiam fundamento inniterentur; Dominicus enim praeter diploma allatum nullibi memoratur.
[206] Fejér I. 330.
[207] Hist. Crit. I. 122.
[208] L. c. 12.
[209] Archiep. Strig. I. 2425.