18.
1037. - Sanctus Stephanus Rex de Abbate Monasterii s. Mauritii Ordinis s. Benedicti per ipsum fundati statuit, ut „nullius Episcopi subiaceat potestati, nisi Strigoniensis tantummodo Archiepiscopi generali assistat Synodo, vt ibi salutaria monita audiendo, se suosque subiectos valeat salubriter instruere.”
Katona Hist. Crit. Regum Hung. I. 444., - Fejér Cod. dipl. I. 329; IV. 1. 412.
19.
... S. Stephanus Rex hospitale Cruciferorum S. Lazari Strigonii
fundat.
Ordo. s. Lazari, teste Francisco Quaresmio (Hist. Terrae Sanctae Elucidatio I. 656. 660). longe aute expeditiones cruciatas a d. Basilio conditus fuit; nemo ergo miretur, primum fors in Hungaria hospitale Cruciferis his a s. Stephano concreditum fuisse, quod Chronicon Posoniense probat, dum de filiis septem ex infelici ad Augustam Vindelicorum pugna reversorum hungarorum haec adnotat: „Qui Zentlazar usque modo Zegini nuncupantur. Et he sic vocate, quod sanctus rex Stephanus omnes illicite procedentes corrigebat, istorum generaciones vidit per domos et tabernas cantare, ad ipsorum sectas et truffas voluit edoceri, qui per singula qualiter eorum patribus per communitatem acciderat, enarrauerunt. Sed beatus Stephanus considerans, quod sine capite et principe nemo bonus extitit, ideo eis commisit, ut ad subieccionem cruciferorum sancti Lazari de Strigonia subdere se teneantur et ideo vocantur Zant lasarzygini,” seu Szent Lázár szegényei idest pauperes s. Lazari. Pray, e cuius Mscriptis Toldy Chronicon hoc edidit, pag. 25. loco cruciferorum legit: aversorum; sed nos vocem hanc ex ipso originali, licet recte in voce hae nimis difficulter legibili, correximus.