III.
BENEDICTUS I. ALIAS BENETA.
1046. Sept. - 1055.
Hunc Nicolaus Schmitth ac ceteri, qui Catalogos Strigon. Archiepiscoporum contexuerunt, usque Georgium Pray ignorarunt. Et Schmitthius quidem post Dominicum Nehemiam posuit eo, quod apud Péterffyum legatur: „Constitutiones Ecclesiasticae sub Andrea I. Rege et Nehemia Archiepiscopo Strigon. editae circa a. 1048..”[210] porro quod manuscripta quaedam de a. 1049. ab eodem Nehemia terram Luchen emptam fuisse perhibeant.[211] Sed cum Péterffy nullum foritem indicet, inscriptio illa fidem non meretur; terram autem Luchen anno tantum 1251. comparatam suo loco videbimus et Nehemias ad a. 1048. tempus vehementer occuparet.[212]
Benedictus hic diplomati Andreae I. Regis a. 1055., quo Abbatiam de Tihany fundat, primus omnium sic subscriptus legitur: + Signum Benedicti ArchiEpiscopi.[213] Eo tempore in Hungaria nullus praeter Strigoniensem Archiepiscopus erat, igitur hunc fuisse oportet.
Cuius antea Ecclesiae praefuerit, certo non liquet. Katona[214] Podhradczky[215] et Sctmitth[216] eundem cum Beneta arbitrantar, quem primi duo Episcopum Colocensem, Schmitth autem post Szörényium Vesprimiensem suspicantur. Eumdem cum Beneta fuisse, analogia nominis sat clare ostendit, Podhradczky illum alias Benitum, Ponetum vocat. Benetae huius Legenda s. Gerardi his meminit: Audito Andreae Regis adventu „s. Gerhardus, Beztrides, Budi, Beneta (episcopi) et Zonug comes, qui convenerant ad Albam Regalem cum maxima multitudine Christianorum, egressi sunt de Alba versus Budam, ut Endre et Leventhe honorifice susciperent, cumque praedicti episcopi festinanter venissent ad locum, qui dicitur Dyod (hodie praedium Diós in Comitatu Albensi ad Tétény) in Ecclesia s. Sabinae s. Gerhardus missam celebravit et exhortationis gratia de fide cath. premioque vite eterne solempnem sermonem populo assistenti fecit,
[210] Archiep. Strig. I. 26.
[211] Conc. eccl. Hung. I. 11.
[212] Pray Hier. I. 159; Mem. Basil. 47.
[213] Fejér I. 393.
[214] Hist. Crit. I. 697. II. 116.
[215] Chron. Bud. 96. 7).
[216] Episc. Agr. I. 22.