in fine autem sermonis in lacrimas prorumpens, sic ait: Fratres et coepiscopi mei et omnes alii fideles, qui adestis, scitote nos hodie ad Dominum nostrum Jesum Christum cum corona Martirii in eterna gaudia perventuros; ego enim notum facio vobis archanum Dei, quod mihi in hac nocte revelatum est: vidi enim Dominum nostrum J. Christum in gremio sanctissime matris sue virginis Marie sedentem, nobisque ad se vocatis, de manu sua corporis et sanguinis sui ewkaristiam porrexit. Beneta vero episcopus cum ad eum accessisset, retraxit ewkaristiam Jesus Christus, unde ipse hodie consorcio Martirii nostri privabitur ... Cum autem ad portum Pest venissent”, Gerardus a seditiosis occiditur, „Budi quoque Episcopus lapidibus obrutus transiit ad gloriam. Bistridus autem episcopus vulneratus est ad mortem, qui tercio die migravit a seculo. Beneta vero episcopus per Endre ducem liberatus est. Zonuc quoque comes preter Beneta cum omni multitudine et familia episcoporum interfecti sunt ... Sicque prophecia s. Gerardi completa est.”[217] Chronicae patriae Benedictum nostrum sic mortem evasisse scribunt: „Beztricus autem et Beneta cum transissent Danubium navigio ad Endre et Levente, haeretici (cultui deorum addicti) qui in ulteriore littore erant, Beztricum Episcopum vulneraverunt, qui tertia die postmodum mortuus est. Endre autem Dux interim superveniens, Benetam Episcopum a manibus eorum 1iberavit, et sic prophetia s. Gerardi inpleta est; omnes enim praeter Benetam martyrizati sunt.”[218]
Cum haec episcoporum caedes 24. Sept. a. 1046. patrata fuerit,[219] Benedictus noster paulo post ab Andrea Archiepiscopus Strigon. nominatus fuerit.
[217] Batthyányi S. Ger. Scripta et Acta 348351.
[218] Marci Chron. pag. XLVIII. Thuróczi Chron. II. cap. XL. Chron. Bud. 97.
[219] Katona Hist. Crit. II. 7. 23. 25.