20.
1047. 15. Dec. - Benedictus Archiepiscopus Strigon. Andream Albae coronat.
Porro Dux Andreas a perturbationibus hostium securus effectus, in Regia Civitate Alba regalem coronam est adeptus, a tribus tantum Episcopis, qui in illa magna strage Christianorum evaserant. Coronatus est a. d. 1047.
Marci Chron. pag. XLIX. - Thuróczi Chron. II. c. XLII. - Tempus coronationis determinat Katona Hist. Crit. II. 31. - Cum tres episcopi caesi, tres autem coronationi interfuerint; „ex undecim sedibus episcopalibus, quas s. Stephanus erexit, quinque turbulentis illis temporibus vacaverint” (Katona 1. c. 35.), aut Praesules illorum alibi sublati fuerint. Cum autem Benedictum nostrum Andreas ipse liberaverit, certe hic coronationem peregit.
21.
1051. ineunte autumno - Bretislaus dux Bohemiae Hungariam Strigonium usque depopulatur.
Maioribus peditum equitumque copiis ex Bohemia accitis se firmans Bretislaus, Pannoniam, seditionibus domesticis perturbatam, ingreditur et quantum inter flumina Vagum et Danubium spatii fuit, plana loca omnia populatur. Veniensque ad Danubii ripam e regione Strigonii, ibi demum turmas Hungarorum et cohortes, sed inaltera ripa, conspicatur. Neutris ad traiiciendum lintrium copia praesto fuit, itaque vano invicem terrore aliquandiu se deterrentes, post retro pedem utrique ferre: Ac Bretislaus quidem cum tanta praeda, ut et militi ex illa, et architectis atque operis, a quibus Monasterium Regradense in Moravia aedificandum conductum erat, satis fieret.
Dubravius Hist. Boh. 1. VII. p. 180. - Cosmas Pragensis brevius sic.: „A. dom. inc. 1030. Dux Brzieczislaus magna caede prostravit Vngaros et terram eorum usque ad urbem Strigoniam devastavit.” Annus tamen male apponitur. Bretislaus hic Henrici Imperatoris, hoc anno Hungariam hostiliter ingressi, confoederatus fuerit. (Katona Hist. Crit. II. 61.)
22.
Ca. 1050 - 1052. „Andrássi Josa quum Andreae I. signa contra Henricum III. sequeretur, non praecul Strigonio ... occubuit.”
Katona Hist. Crit. VI. in dedic. - Fejér Cod. dipl. VII. III. 12.