Qviijrk, recognouit, se pro duabus marcis impignorasse medietatem vinee sue, que dicitur Erdye, ex parte superioris, Pethurke, similiter Jobagioni nostro de eadem villa, vsque dum prefatus Jeca (sic) dictam vineam redemerit de pecunia memorata a Pethurka supradicto. Hac tamen condicione abiecta, quod isto anno redimere non poterit vsque dum fructus vnius anni dictus pethurka perceperit de vinea antedicta; post primam vero percepcionem fructuum, ipse Jeca vineam suam redimere poterit ad suam voluntatem. Datum in festo beati Clementis. Anno domini Millesimo CC° LXX° quarto.
E transsumpto Stephani Palatini a. 1389. Orig. in Arch. Prim. Sec. Lad. U. fasc. 8. Nro. 170.
28.
1274. Sept. - Dec. - Ladislaus IV. Rex Joanni, Petro et Paulo, filiis Benedicti; item Stephano et Nicolao, filiis Racha, nobilibus de Okoly de Comitatu Poson., "quasdam possessiones ipsorum hereditarias Deda, Stephani, Petri et Pauli, filiorum Petri, ac Egidij, filij Walk, cognati corum, Simperg et Churle vocatas in Comitatu Poson. existentes," quas "Herricus Banus, existens Comes Poson." "racione cuiusdam Mathie, cognati ipsorum, qui in duello succubuerat," occupavit, quasque Stephanus Rex ob infidelitatem eiusdem Henrici Bani ipsis restituit, sed idem Henricus in gratiam Regis rediens denuo occupavit; - ab ipso Henrico Bano, "qui ablato fratre nostro Duce Andrea et infidelitatem committendo, se transtulit ultra Drawam, iisdem nobilibus denuo restituit. "Datum per manus venerabilis viri, magistri Benedicti, Sancte Strigon. Ecclesie Electi, eiusdemque loci Comitis perpetui, Prepositi Budensis, aule nostre Vice-Cancellarij - - Regni nostri anno tercio."
Orig. pulchre exaratum in Arch. Cap. Poson. publ. Capsa 7. fasc. 1. Nro. 1. - Ed. Wenzel Cod. Arpad. IV. 39. - Pars possessionum harum tardius Capitulo Poson. donata est. Vide Nr. 199.
29.
1274. - Ladislaus IV. Rex "terram Bense et Simonis, filiorum Benedicti, Nempti vocatam, considerantes utilem et necessariam Ecclesiae nostrae Strigon., simul cum terris eiusdem Ecclesiae in Comitatu Borsiensi existentem," eidem Ecclesiae confert; praefatis autem Bense et Simoni in concambium terram Hechen confert.
Fejér Cod. dipl. V. II. 208.