presenciam nostram magistro Ladizlao, archidiacono Huntensi, ex una parte, et Homodeo comite de Sarou, cum filijs suis Petro, Nycolao et Luchack; Lazaro et Alexandro, filijs Luce comitis, de eadem villa Sarou, ex altera; ijdem Homodey (sic) comes cum predictis filijs suis, et Lazarus, Luchack, ac Alexander, filij Luce comitis iamdicti, coram nobis constituti, totam terram suam, quam in villa Gerqui et territorio eius habuerunt, in pratis, Siluis, terris arabilibus et feneto et fundis curiarum, uendiderunt magistro Ladizlao pro quinque marcis fini argenti, possidendam perpetuo, tenendam et habendam; hoc adiecto, quod si ullo umquam tempore pro ipsa terra contra eundem magistrum Ladizlaum, seu illos, quibus ipse terram eandem relinqueret, uel donaret, suboriri contingeret aliquam materiam questionis, siue per aliquos de consanguineis predictorum, siue per alios extraneos; supradicti tenerentur eundem magistrum Ladizlaum, uel illos, quibus ipsam terram relinqueret, suis laboribus et sumptibus ab omni lite expedire, et ad hoc specialiter se coram nobis obligauerunt. Totum eciam precium predicte terre Homodey, petri, Nycolay, Lazari, Luchack et alexandri, fuit eis coram nobis per ipsum magistrum Ladizlaum plenarie persolutum. Ad hec sepedicti Homodey, Petrus, Nycolaus, Lazarus, Luchack et Alexander obligauerunt se nominatim pro Potuna et Stephano, filijs Luce comitis, quod ipsi Potuna et Stephanus uendicionem iam factam ratam et firmam haberent et si ullo umquam tempore contra magistrum Ladizlaum, uel illos, quibus ipsam terram relinqueret, uel donaret, ijdem Potuna et Stephanus aliquam materiam mouerent questionis, ipsi eundem, uel eosdem, qui sibi succederent in predicta terra, absque omni inquietacione tenerentur expedire. Vt igitur hec empcio robur firmitatis obtineat; presentes litteras concessimus, sigillo nostro communitas, magistro Ladizlao. Datum anno domini Millesimo CC° LXX° Quarto.
A tergo: Pro terra kereky. - Sig. e filis cannabeis pendebat. Orig. in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 19. fasc. 1. Nro. 3. - Extr. Fejér Cod. dipl. V. II. 231. - Ed. Cod. Strigon. II. 117. et Wenzel Cod. Arpad. IX. 103.
33.
1275. 5. Jan. - Gregorius PP. X. donationem villae Epel, Capitulo Strigon. factam, confirmat.
Gregorius episcopus, seruus seruorum Dei, Dilectis filijs, Capitulo ecclesie Strigoniensis, Salutem et apostolicam benediccionem. Cum a nobis petitur, quod iustum et honestum, tam uigor equitatis, quam ordo exigit racionis, ut id per sollicitudinem officij nostri ad debitum perducatur effectum. Exhibita siquidem nobis uestra peticio continebat, quod clare memorie Sfephauns Rex Vngarie