villam de Epel, in Comitatu Strigoniensi existentem, ad Regem ipsum libere pertinentem, cum omnibus iuribus et pertinencijs suis, uobis et Strigoniensi ecclesie pro remedio anime inclite recordacionis Bele Regis Vngarie, patris dicti Stephani, duxit in perpetuam elemosinam concedendam, et Carissimus in xpo. filius noster Ladizlaus, Rex Vngariae Illustris, concessionem huiusmodi ratam habens, eam liberalitate regia ex certa sciencia approbauit, prout in patentibus litteris, inde confectis, ipsorum Stephani et Ladizlai sigillis munitis, plenius dicitur contineri. Nos itaque uestris supplicacionibus inclinati, quod super hoc pie ac prouide factum est, ratum et gratum habentes, id auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmacionis infringere uel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit: indignacionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Lugduni, Nonas Januarij, Pontificatus nostri Anno Tercio.
Bulla plumb. e rubro et flavo serico pendet. Orig. in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 26. fasc. 1. Nro 14. - Extr. Fejér Cod. dipl. V. II. 222. male tamen Pontif. annum sextum adponit. - Ed. Cod. Strigon. II. 110. et Wenzel Cod. Arpad. IX. 84., sed ubique erronee a. 1274. assignatur; Papa enim hic a. 1271. 1. Sept. electus, a die Coronationis suae, seu a 27. Mart. 1272. annos computat.
34.
1275. 1. Mart. - Gregorius Praepositus et Capitulum Strigon. Ladislaum filium Luger de Chu, foenetum suum de Chu Godyno civi Strigon. oppignorasse, tum quinque marcis argenti decimae combustionis vendidisse testatur. Datum per manus Magistri Sixti Lectoris Strigon. in kal. Mart.
Wenzel Cod. Arpad. IX. 132.
35.
1275. mense Apr. - Ladislaus IV. Rex meritorum Benedicti Electi Archiepiscopi Strigon. intuitu, Capitulo Strigon. terram Gyarmath donat et per Conventum Cruciferorum Strigon. statui curat.
(L)Adizlaus, dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex, vniuersis xpi. fidelibus, presens scriptum inspecturis, salutem in vero salutari. Ad uniuersorum, tam presencium, quam posterorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod venerabilis uir,