vestra salutis vota et benedictionis gratiam nobis auro et topasio gratiora retulit, ad dominationis vestre presentiam destinamus."
Farlati Illyr. S. IV. 357. - Katona Hist. Crit. VI. 696. - Fejér Cod. dipl. V. II. 356. - Farlati ad epistolam hanc haec observat: "Haec epistola caret notis chronologicis, sed uno alterove mense post superiores litteras (vide Nrum. 42.) ad eundem electum Archiepiscopum datas fuisse, illud argumento est, quod ab inscriptione nomen Electi absit, cum iam ille possessionem Ecclesiae Strigon. adiisset." Benedictus possessionem Ecclesiae Strigon. actu adiit quidem, sed quia confirmationem non obtinuit, nomen Electi numquam deposuit. Attamen literae hae ideo anno hoc exarari debuerunt, quia Benedictus vitam ultra finem anni huius non produxit.
51.
1276. ca. Dec. - Benedictus III. Electus Strigon. vitae cursum terminat.
Diem emortualem incompertum habemus. Certum solummodo est, eum circa finem anni 1276. in vivis adhuc exstitisse. In diplomatibus dato diei provisis, ultimum occurrit 18. Novembris[182]; in literis autem Joannis PP. XXI., a. 1277. 13. Mart. exaratis[183], iam mortale pensum explevisse perhibetur; imo in literis Capituli Agriensis, a. 1276. exaratis, Sedes Strigoniensis iam vacare dicitur[184]. E literis his, quae ut e praedeductis ultro apparet, post 18. Nov. edi debuerunt, obitum Benedicti mensi Decembri a. 1276. secure affigere possumus. Fejér quidem producit ad a. 1277. diploma quoddam Ladislai Regis, per manus huius Benedicti Vice-Cancellarii editum[185]; sed diploma hoc alibi idem Fejér anno 1275. signat[186]. Imo Fejér ad annum etiam, 1278. exhibet diploma eiusdem Regis, 23. Febr. pariter per Benedictum hunc Vice-Cancellarium editum[187]; sed diploma hoc, ut appositus tertius regiminis annus docet, a. 1275. exaratum est. Insigniter tandem aberrat idem auctor, dum literas quasdam Ladislai Regis, pariter a Benedicto nostro exaratas, in fronte a. 1284., in contextu autem certe errore typi, a. 1234. et XIII. regiminis anno signat[188]. Annus quidem regiminis XIII. convenit anno 1284., sed arbitrarie annum hunc regiminis appositum esse, inde patet, quia in literis his Paulus Episcopus Vesprimiensis Cancellarius Regius scribitur,
[182] Fejér Cod. dipl. V. II. 348.
[183] Vide Nrum. 53.
[184] Wenzel Cod. Arp. XII. 185.
[185] Fejér 1. c. V. II. 396.
[186] Ibidem 256.
[187] Ibidem 425. et X. IV. 862.
[188] Fejér 1. c. VII. II. 107.