iam autem Paulus munere hoc ultra a. 1274., quo Benedictus sedem Strigon. obtinuit, non fungebatur, quin ineunte iam anno 1275. mortem obiit[189]; literae ergo hae certo certius editae sunt a. 1274. et tertio regiminis anno signatae fuerunt. Memorari adhuc meretur, Benedictum hunc a Capitulo Agriensi Archiepiscopum Strigon. agnitum non fuisse, in literis enim a. 1275. exaratis, sedem Strigoniensem vacare asserit[190].
[189] 3. Jan. adhuc Paulus; 29. autem eiusdem mensis iam Petrus Episcopus Vesprimiensis occurrit. Fejér Cod. dipl. V. II. 295. Wenzel Cod. Arp. XII. 132.
[190] Cod. dipl. patr. VI. 212. et iterum Wenzel 1. c. XII. 157.