IV.
NICOLAUS II. RESTITUTUS
1277-1278. 1. Jul.
Nicolaus a. 1273. a sede Strigon., ut vidimus, amotus quidem fuerat, causam tamen suam ultro non deposuit, imo Benedictum continuis coram Sede Romana litibus lacessivit. Causa haec electionis, inter Nicolaum et Benedictum controversa, statim a. 1273. ventillari coepit coram Gregorio PP. X., qui partes litigantes etiam evocavit, sed causa tunc prorogata fuisse videtur, adminus nulla supersunt acta, quae contrarium testentur. Anno tamen 1275. denuo suscepta fuit; nam procuratores Benedicti, magister nempe Romanus Archidiaconus Barsiensis et magister Fulcus, anno hoc ad finem vergente iter aggressi sunt, sed in partibus maritimis "per Scenam (Segniam) et Zadriam" invenerunt et quidem absque omni dubio malitia Nicolai, "vias observatas et insidias praeparatas", ideoque Tragurium diverterunt, ibique "propter nauli exspectationem diutius manserunt;" prout haec omnia a. 1276. 13. Januarii adhuc Tragurio Benedicto perscribunt[191].
Interea procuratoribus his Tragurii moram trahentibus, Gregorius Papa 11. Jan. 1276. moritur, sicque causa, etiamsi procuratores impedimentis omnibus superatis Romam pertigerint, denuo indecisa adhaesit. Gregorii successor, Innocentius PP. V. negotium hoc Adriano Cardinali terminandum commisit. Procurator Nicolai tunc coram Pontifice comparens, "interrogatus ab ipso, respondit, quod dicta sua (Nicolai) electio quasi per inspirationem divinam fuerat celebrata." Sed Innocentius eiusdem anni 1276. 22. Jun. inopinate
[191] Vide Nrum 42.