52.
1277. 1. Febr. - Hermannus Magister et Conuentus Domus hospitalis S. Stephani Regis de Strigonio causam "quam Magister Paulus aule domine Regine Notarius de Deer, et Comes Martinus, Officialis Comitis Dominici Castellani de Wysagrad - - super interfeccione Comitis Petri, fratris ipsius Magistri Pauli, contra populos de uilla Cholnok moverant, "mediantibus uiris ydoneis, Comite videlicet Archyno, Elkyno uillico et Gerardo ciuibus Strigoniensibus" et aliis compositam fuisse testantur. - Datum in vigilia Purificationis Beate Virginis.
Wenzel Cod. Arp. IX. 187. - Capitulum quoque Strigon. hac de causa 21. Aug. litteras edit, in quibus Petrus occisus serviens fuisse dicitur Comitis Dominici praefati. Ib. 181. - 17. Aug. autem idem Hermannus et Conventus summam 60 marcarum per Cholnokienses depositam esse testantur. Ib. 188.
53.
1277. 13. Mart. - Joannes PP. XXI. Episcopo Varadiensi, ut Nicolaum Praepositum Transilvanum, Electum Strigon. ad personaliter comparendum peremptorie citet.
Johannes - - Episcopo Waradiensi. - - Strigoniensi ecclesia pastoris solatio destituta,- - Capitulum ipsius ecclesie - - Nicolaum prepositum ecclesie Transilvane in - - Archiepiscopum canonice et concorditer elegisse dicitur. Verum licet quondam Benedicto, canonico ipsius Strigon. ecclesie, se electum in Strigon. Archiepiscopum asserente, ac opponente se huiusmodi electioni prepositi prelibati, - - Innocentius V. predecessor noster, huiusmodi electionum negotium - - Adriano pape predecessori nostro, tunc sancti Adriani diacono Cardinali, commiserit audiendum. Predictis tamen predecessoribus nostris, ac eodem Benedicto medio tempore viam universe carnis ingressis, et preposito prelibato absente, in negotio ipso debitus non potuit haberi processus. - - Ne tali pretextu prefata Strigon. ecclesia diu remaneat pontificis regimine destituta; - - mandamus, quatenus prepositum ipsum - peremptorie citare procures, ut infra duos menses post citationem huiusmodi personaliter compareat coram nobis in negotio ipso, - - examinationem, prout convenit, subiturus. - - Datum Viterbii 3. Id. Mart. P. a. 1.
Theiner Mon. Hung. I. 322. - Extr. Fejér Cod. dipl. V. II. 423., erronee tamen Benedictum, quem Praepositum albensem nominat, citatum asserit.