uidelicet: venerabilibus patribus Stephano Cholocensi et Johanne Spalatensi Archiepiscopis, Lamperto Agriensi, Briccio Chanadiensi, Job Quinqueecclesiensi, Philippo waciensi, aule domine Regine Cancellario, Paulo Wesprimiensi, aule nostre Cancellario, Thimoteo Zagrabiensi, Lodomerio Waradiensi, Dionisio Jauriensi et Petro transiluano Episcopis, ecclesias dei feliciter gubernantibus, Barrones etiam Nobiles, Regni negocia et iura tenentibus, videlicet: Rolando Palatino et Judice Cumanorum, Dionisio Bano tocius Sclauonie, Matheo woywoda transiluano, Comite de Zonuk, Erney Iudice Curie nostre, Comite de Zothmar, Egidio magistro Tawarnicorum nostrorum, Nicolao magistro dapiferorum nostrorum, Comite Musuniensi, Petro magistro Agazonum nostrorum, Comite Zolgageuriensi, Chepano magistro pincernarum nostrarum, Petro Comite Symigiensi et Suproniensi, Dedalo Comite Zaladiensi et alijs quam pluribus, Comitatus Regni tenentibus et honores. Simul igitur unanimiter in Rakus congregratis, consilio inito, fideliter ac firmiter dimicaturi processimus contra Regem Boemie. cum autem ei complacuit, a quo omne datum Optimum et omne donum perfectum desursum est, quod nobis magnifice habitam uictoriam donasset, in quo conflictu, prelio, dimicacione viri religiosi deo amabiles nobis in Regni nostri expedicionibus, suis exortacionibus, predicacionibus, ammonicionibus fideliter meruerunt complacere et se reddere graciosos, videlicet: frater Elijas prior prouincialis fratrum Heremitarum sancti agustini per hungariam, frater vitus, frater Nicolaus prior de Strigonio, frater Jacobus prior de mezeusumlow ordinis eiusdem, Rege[213] uero mortuo, victoria habita magnifice et honorifice remeaturi, coram omni multitudine exercitus nostri, fratres supranominati ad nostram accedentes presenciam, litteras Priuilegiales domini Stephani Regis, karissimi patris nostri, Regalibus duplicis sigillis appendentibus consignatas, nobis exhibuerunt, hunc tenorem continentes:
Sequitur Nrus. 751. (Vide Tom. I. pag. 582.)
Nos igitur ad instar consideracionis huiusmodi inducti, consideratis fidelitatibus et seruiciorum meritis multimodis fratrum supranominatorum, quibus nobis fideliter meruerunt complacere; volentes eisdem fratribus, sicut tenemur ex officio assumpti Regiminis nostri, Regie muneracionis occurrere cum fauore; Ideo secundum consilium, assensum, ac peticionem Barronum supranominatorum Regni Hungarie, molendinum fratrum, secundum quod serenissimus princeps Rex Stephanus, karissimus pater noster, ob amorem diuini nominis dedit, donauit, atque contulit; Ita et nos dedimus, donauimus, atque contulimus cum omnibus suis pertinencijs et utilitatibus, cum terminis et metis, quibus iam superius extitit limitata, habita et possessa, cum via libera, iure perpetuo et irreuocabiliter pacifice et quiete possidendam. In cuius rei memoriam
[213] nempe Bohemiae, Otacaro.