memoriam, firmitatemque perpetuam presentes concessimus litteras, duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Benedicti, sancte Strigon. ecclesie electi, Comitis loci eiusdem, prepositi Budensis, aule nostre vicecancellarij, dilecti et fidelis nostri, Anno domini Millesimo C°.C°. LXXVIII°.
E transsumpto Caroli I. Regis a. 1330. In Arch. Cap. Strig. priv. Capsa August. - Proelium, quod diploma memorat, reipsa anno hoc commissum fuit; sed recte ideo Benedictus, anno iam 1276. mortuus, illud exarare non potuit. Diploma ergo hoc super factis quidem veris tardius, sed non sat caute compilatum et tamquam originale ad confirmandum Carolo Regi subtrusum fuerit.
73.
1278. - Elisabetha Regina transsumit et confirmat Nrum 722.
Elysabet, dei gracia Regina Vngarie, vniuersis xpi. fidelibus, presens scriptum inspecturis, salutem in omnium salvatore. Ad uniuersorum noticiam, tam presencium, quam futurorum, Harum serie uolumus peruenire, Quod Petrus filius Johannis, ciuis Strigon., ad nostram accedens presenciam, exhibuit nobis priuilegium Capituli Strigon., fidelium nostrorum, super facto cuiusdam terre, Nyr uocate, confectum, petens humiliter supplicando, ut ipsum priuilegium ratum habere et nostro priuilegio dignaremur confirmare; cuius tenor talis est:
Sequitur Nrus. 722. Tom. I. pag. 560.
Nos itaque precibus eiusdem fauorabiliter inclinate, connoscentes fore iustas et admissioni condignas, dictum priuilegium de uerbo ad uerbum presentibus inseri facientes, auctoritate presencium duximus confirmandum, duplicis sigilli nostri munimine Roborando. Datum per manus magistri Ladyzlay, prepositi Wachiensis, aule nostre cancellarij, fidelis nostri, anno domini Millesimo CC°. septuagesimo octauo.
Fragm. sigilli e viridi serico pendet. Orig. literis cursivis pulchre exaratum, in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 29. fasc. 1. Nro. 3. - Ed. Cod. Strig. II. 126. et Wenzel Cod. Arp. IX. 208.
74.
1279. 18. Febr. - Capitulum Vesprim. Nrum. 734. transscribit ac sigillo suo novo munit.
Nos magister P. prepositus et Capitulum Vesprimiensis ecclesie, damus pro memoria, quod vir venerabilis, frater Georgius, abbas Monasterij de Tykonio