79.
1279. 5. Maii. - Philippus Legatus sacrae sedis Magistrum Nicolaum, Electum antea Strigoniensem, ab excommunicatione certis sub conditionibus absolvit.
Vniuersis, presentes Litteras inspecturis, Philippus miseracione diuina Firmanus Episcopus, apostolice Sedis Legatus, salutem in domino. Nouerit uniuersitas uestra, Quod constitutus coram nobis magister Nicolaus, filius Ladizlai bani quondam, Vicecancellarius magnifici Principis domini Ladizlai, illustris Vngarie Regis, recognoscens humiliter coram nobis et pluribus prelatis Regni Vngarie et alijs tunc ibi presentibus et nobis astantibus, se de parendo precise et absolute ecclesie mandatis et nostris corporaliter iurauisse, prout in instrumento, super hoc confecto, plenius continetur, confessus fuit et recognouit, quod dictum iuramentum usque tunc non seruauerat, nec ea, que continebantur in iuramento et obligacionibus suis, adimpleuerat, nec fecerat ut debebat. Super quibus a nobis veniam cum instancia postulauit, offerens se paratum ad facienda, implenda atque seruanda omnia singula, que nobis promiserat et iurauerat supradicta. Quem quidem Nicolaum, ut uidebatur humiliter parere volentem, de prelatorum et religiosorum predictorum, ac multorum aliorum, tunc ibi presencium, consilio, ad ecclesie mandata et nostra recepimus hoc modo; videlicet idem magister Nicolaus tactis sacrosanctis ewangelijs, corporale prestitit iuramentum, quod precise, absolute pareret ecclesie mandatis et nostris super omnibus transgressionibus, dampnis, iniurijs et offensis, per eum uel alios de consilio uel mandato ipsius commissis et illatis in quascumque personas ecclesiasticas, seu ecclesias et bona ipsorum, quodque omnia faceret, impleret, atque seruaret, que in iuramento primo, per ipsum nobis prestito et in publicam formam redacto, generaliter et specialiter continentur; nichilominus expresse se obligans sub debito prestiti iuramenti et sub penis et obligationibus, in eodem suo primo iuramento contentis, ad dimittendum ... Regis prefati, et ipsius sigillum omneque officium in dicta curia resignandum, quandocunque per nos, uel alium de mandato nostro sibi hoc duxerimus iniungendum, et ad recedendum (de curia) dicti domini Regis, ac non reuertendum ad eam absque nostra speciali licencia, uel mandato. Promisit eciam magister Nicolaus vicecancellarius supradictus et se obligauit sub (debito) prestiti iuramehti, ac penis superi ... atis, quod ipse nostram curiam sequeretur et quod peregrinaretur ad Romanam curiam, et alibi, uel quod in patrimonio et hereditate sua moraretur, nec inde recederet absque nostra licencia speciali, quandocumque et quantumque nobis placeret; quodque triginta marcas argenti, in quibus domus quondam Vgrini, que est in Strigonio, et quam ipse Nicolaus Strigoniensi Capitulo dari fecit pro parte solucionis sexcentarum marcarum, in quibus ipse Nicolaus obligatus