erat eidem Capitulo pro dampnis, iniurijs et offensis, ipsi Capitulo siue canonicis Strigon. per eum et suos illatis, cuidam creditori fuerat obligata, infra quindecim dies proxime uenturos persolueret, ipsamque domum ab eodem creditore protinus liberaret, sub pena excommunicacionis, quam incurreret ipso facto, si pecuniam non solueret et domos non liberaret easdem, quam sentenciam nos extunc protulimus in eundem, usque ad dictum terminum eius effectu suspenso. Promisit quoque Nicolaus prefatus et assumpsit, quod si nos eum absolueremus ab excommunicacionibus, quas incurrit et postea ex negligencia uel contemptu, uel alio quouis modo predicta omnia et singula non seruaret, faceret, uel impleret; extunc in earumdem excommunicacionum sentencias recideret ipso facto, a quibus a nobis ipsum absolui contingeret, et nichilominus incurreret omnes penas, in quibus nobis est ex predictis et alijs casibus sollempniter obligatus. Promisit preterea et se obligauit Nicolaus prefatus sub debito prestiti iuramenti, ac penis et obligacionibus supradictis, quod super omnibus et singulis, in quibus se nobis tam sollempniter obligauit, staret et acquiesceret, nec contradiceret intencioni et interpretacioni nostre, renuncians super omnibus et singulis, in quibus per presentes litteras, uel alia quecunque instrumenta sev scripturas nobis esset quomodolibet obligatus, omnibus excepcionibus, deffensionibus, impugnacionibus, appellacionibus et iuribus, per que contra predicta, uel eorum aliquod uenire posset, aut quomodolibet se tueri. Datum et actum in Castro Budensi in Hospicio, in quo tunc morabamur, anno domini M°. CC°. Septuagesimo nono, Indiccione Septima, Pontificatus domini Nicolai pape tercij anno secundo, die quinto intrante Mense Maio. Presentibus venerabilibus patribus Lodomerio Waradiensi, Tymotheo Zagrabiensi, Petro transiluanensi, Pouca Syrmiensi, Petro Wesprimiensi, Thoma Waciensi et Nicolao Tynniniensi episcopis Regni Vngarie. Religiosis viris fratre Petro priore fratrum predicatorum, fratre Adriano ministro fratrum Minorum et fratre Andrea electo fratrum Heremitarum dicti Regni prouincialibus, et discretis vins magistris angelo canonico Narniensi, philippo canonico Cumanensi et Antonio de Laudis notarijs et familiaribus nostris, ac multis alijs clericis, tam regularibus, quam secularibus, testibus ad hoc uocatis specialiter et rogatis. In cuius rei testimonium presentes litteras ad instanciam predictorum fieri fecimus et Sigilli nostri munimine Roborarj.
Extus: Super palacio Zenie in Ciuitate Strigon. Sigillum e flavo et rubro serico pendebat. Orig. exesum in Arch. Cap. Strig. publ. Capsa 6. fasc. 5. Nro. 22.