VI.
LODOMERIUS
DE GENERE MONOSZLÓ.
1279. 13. Jun. - 1298. Jan.
Clara et potenti familia natum Lodomerium, sive Lodomericum, et Principum Russiae, ac Radislai Haliciae Ducis sanguini immistum, vetusta MS. fidem faciunt. Sic cl. Schmitthius[214]. Manuscripta haec non novimus, nec ea in Archiviis nostris Strigoniensibus reperiuntur; sed si Lodomerium Praepositum Budensem fuisse pariter ex iisdem Manuscriptis asserat; tunc illa nullam fidem merentur, Praepositus enim Budensis Lodomerius nunquam fuit. Sed nec Vice Cancellarius Regius sine restrictione cum Schmitthio dici potest; fuit enim Vice-Cancellarius Junioris solummodo Regis, quod bene distinguendum venit.
Schmitthium ex parte sequitur Pray, Lodomerium Radislao Halicio Duci cognatum dicens[215]. Juxta Joannem Török autem proprie vocabatur Joannes; Lodomerius autem, aut Lodomericus, ut superius Schmitth habet, in vita communi, quia Lodomeriae et Haliciae Princeps fuit[216]. Insignem hunc errorem auctor hic ideo commisit, quia bullam quamdam Bonifacii PP. IX., ad Joannem Archi-Episcopum Strigon. directam, Bonifacio PP. VIII. adtribuit[217], sicque sub nomine Joannis ob tempus coincidens Lodomerium latere somniavit. Nam si Lodomerius nomen Joannis gessisset, non seipsum nomine asciticio Lodomerium constanter
[214] Archiep. Strigon. I. 144. Idem asserit Ganoczi Ep. Var. I. 116.
[215] Hierarchia I. 163.
[216] Magyarország Primása. Pest. 1859. I. 62
[217] Ibidem II. 41.