scripsisset. Lodomerius autem non propter ortum ex Lodomeria vocabatur, sed fuit hoc nomen viri, alias etiam apud nos usitati, sic dicitur a. 1214. iobagio "nomine Lodomir cum filiis;" anno 1267.: "Lodomeryus et Apa filii Zonuzlov,"[218] a. 1270. Lodomerius filius Mykola[219]; a. 1276. Lodomerius filius Nicolai, nobilis de Egresd[220]; a. 1283. Lodomerius filius Bench, nobilis de villa Pechul[221]; a. 1293. Oliuerius, filius Lodomerii nobilis de Wocha[222]; a. 1295. Lodomerius et Coth filii Martini[223]; a. 1303. Comes Stephanus filius Lodomerii[224] et a. 1332. Lodomerius sacerdos de Jestrab[225]. Non ergo extraneus et Principum sanguini immistus Lodomerius noster ob nomen suum censendus est; sed originem e nobili stemmate patrio duxit, prout ipse nobis hoc testatum reliquit; anno enim 1292. Comiti Mauricio de Menchel de Comitatu Vesprimiensi et magistro Gregorio filio Comitis Sauli de Monoszio, consanguineis suis, terram Heney in Comitatu Zaladiensi perpetuo donavit (Vide Nrum. 336.) Magister hic Gregorius in literis Capituli Vesprimiensis a. 1297. exaratis, filius Sauli Comitis Monuzlow et nepos Lodomerii Archiepiscopi Strigon. scribitur, cui Colynus archidiaconus Vesprimiensis terram Sasdi, in valle Kaal, in Comitatu Zaladiensi existentem, prope Monuzlow, vendidit, praesente probabilius et pretium emptionis subministrante Lodomerio, quem anno hoc 6. Nov. in villa Monoszló affuisse constat. (Vide Nrum. 429.) Possedit praeterea Gregorius hic "quasdam possessiones Agyna et Noak uocatas, cum duobus Castris lapideis, Agyna et Dornoch nuncupatis," quas deinde a. 1317. post mortem filii sui, nempe "magistri Egidij, filij Gregorij de genere Monozlo, hominis scilicet sine herede decedentis," Carolus I. Rex "cum castris memoratis, villis et attinencijs quibuslibet, ac vtilitatibus earumdem possessionum vniuersis, sub metis et terminis eisdem, quibus per predictum magistrum Egidium, ac eius progenitores habita extitit et possessa," filiis magistri Laurentii de genere Aba contulit[226]. Ergo Lodomerius de genere Monoszló descendit, familiamque eius potentioribus regni adnumeratam fuisse, praeter allata, id etiam docet, quod comes Chaba et magister Band frater eius, qui praefato magistro Gregorio, nepoti Lodomerii, quem diserte cognatum eorum nominant, a. 1296. coram Capitulo Vesprimiensi terras in territorio Kaal
[218] Fejér Cod. dipl. III. I. 159. et IV. III. 424.
[219] Cod. dipl. patr. VI. 172.
[220] Ibid. 214.
[221] Ibid. V. 68.
[222] Wenzel Cod. Arp. V. 86.
[223] Ibid. 142.
[224] Nagy Cod. Andeg. I. 52.
[225] Theiner Mon. Hung. I. 582.
[226] Nagy 1. c. I. 426.